Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

380. CAPUT XVI.
De Antlia Pneumatica.

AEris elaſticitas fundamentum eſt conſtructionis Machi-
næ, qua aër ex vaſe exhauritur. Antlia Pneumati-
ca vocatur, quæ variis modis conſtruitur.

380.1.

1093.

In omnibus pars præcipua eſt cylindrus metallicus cavus, ab
interiori parte politus; in hoc movetur embolus, exactiſſime
cum cylindri ſuperficie interiori congruens; ne aëri tranſitus
ad latera detur. Fundo cylindri embolus applicatur, deinde
elevatur, quo ex cylindri cavitate aër omnis excluditur. Si
cum vaſe quocunque, per tubum in fundo cylindri, cavi-
tas hæc communicationem habeat, aër in vaſe ſeſe expan-
det, & pro parte cylindrum intrabit, donec in cylindro & vaſe eandem habeat denſitatem. Claudatur communicatio
inter vas & cylindrum, aërque ex cylindro ejiciatur, & embolus fundo applicetur. Si ſecunda vice embolus ele-
vetur, reſeratâ communicatione inter cylindrum & vas me-
moratum, iterum aëris denſitas in vaſe minuetur; & repe-
tito emboli motu tandem aër in vaſe ad denſitatem mini-
mam reducetur. aër tamen omnis hac methodo nunquam
exhauriri poteſt; ſingulis enim vicibus aër ſeſe ita expandit,
ut eandem in cylindro denſitatem habeat ac in vaſe, in quo
ideò ſemper aër quidam ſupereſt.

Antliæ omnes prædicta communia habent, in multis ta-
men differunt. 1. Variis modis clauditur & reſeratur com-
municatio inter vas exhauriendum & cylindrum. 2. Variæ
dantur methodi, quibus aër ex cylindro expellitur, quan-
do embolus fundo admovetur. 3. Emboli in variis antliis
differunt. 4. Situs cylindri non in omnibus eſt idem. 5. Di-
verſæ adhibentur machinæ, quibus embolus agitatur. 6. Tandem duo ſæpe junguntur cylindri, in quorum uno
embolus elevatur, dum in alio deprimitur.

380.1.

1094.

Antlia noſtra hic delineatur; pars oppoſita thecæ, non

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer