In ſecundo caſu vis repellens ad omnes diſtantias eſt æqua-
lis; tunc enim pendet actio in ſingulas particulas ab harum
numero in eadem linea, qui numerus eſt inverſè ut di-
ſtantia inter particularum centra. Tunc etiam, poſitâ eâ-
dem aëris denſitate, ibi major erit elaſticitas, ubi major
aëris quantitas, quod cum experimentis non congruit,
primum idcirco caſum locum habere videmus.
Effectus elaſticitatis aëris ſimiles ſunt effectibus gravi-
tatis; aerque incluſus elaſticitate eodem modo quàm non
incluſus pondere ſuo agit.
Aër, a totius Atmoſphæræ pondere gravatus, omnes
partes verſus premit ex ipſa natura fluiditatis , & vim
quam exerit ab elaſticitate nullo modo pendere liquet; quia,
hac poſitâ aut ſublatâ, vis illa, quæ a pondere Atmoſphæ-
ræ oritur, & huic æqualis eſt, minime mutari poteſt. Cum
vero aër ſit elaſticus, pondere Atmoſphæræ in tale ſpatium
redigitur, ut elaſticitas, qua renititur in pondus compri-
mens, hocce pondus æquet . Elaſticitas autem creſcit
& minuitur cum diminuta aut aucta diſtantia particularum ,
& non intereſt an pondere Atmoſphæræ an quocunque alio
modo aër in certo ſpatio retineatur, in utroque caſu ea-
dem cum vi ſeſe expandere conatur, & omnes partes ver-
ſus premit. Idcirco ſi in terræ viciniis aër, ſervata hujus
denſitate, includatur, incluſi preſſio valebit totius Atmoſphæ-
ræ pondus.
376.
Experimentum
4.
Tubus, Torricellianus vitro DC includitur, ita
ut aër, in ſuperſiciem mercurii vaſe V contenti pre-
mens, nullam cum aëre exteriori communicationem ha-
beat; aëris elaſticitate ad eandem, ac in aëre aperto, ſu-
ſtinetur altitudinem mercurius in tubo.
376.1.
1074.
TAB. XXXIX.
fig. 3.
Manente eadem aëris conſtitutione, prædicta ſemper lo-
cum habent; ſed non immutabilis eſt hæc conſtitutio; au-
getur ſæpe aut minuitur vis repellens particularum, licet