Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. II. CAP. XIII. tur ; ut æquilibrium detur, lanci oppoſitæ imponitur pon- dus, æquale ponderi tubi, & mercurii in hoc contenti.

370.1.

1062.
TAB. XXXVIII.
fig 3.
1056.

Mercurius in tubo libram gravare nequit; illius enim a-
ctio in latera tubi, horizontalis eſt: ſed aër agit in ſupe-
riorem partem tubi, & columna quæ a tubo ſuſtinetur æ-
quiponderat cum columna mercurii in tubo contenta. Si
ſublato mercurio aër intromittatur, ſolus tubus libram gra-
vat; quod probat, actionem aëris, in ſuperficiem inferiorem
partis ſuperioris tubi, deſtruere actionem in ſuperficiem ex-
teriorem ejuſdem partis tubi, aëremque ſurſum & deorſum
æqualiter premere.

Hoc etiam Experimento, quæ de aëris gravitate dicta
funt, confirmantur.

371. CAPUT XIV.
De Aëris Elaſticitate.

CEterorum fluidorum proprietates aërem habere vidi-
mus; præter has peculiarem habet, poteſtque locum
majorem aut minorem occupare, prout vi diverſa compri-
mitur; & ſtatim ac vis hæc minuitur, ſeſe expandit. Pro-
pter analogiam hujus effectus cum corporum elaſticitate,
hæc aëris proprietas hujus Elaſticitas dicitur.

371.1.

1063.

Aërem poſſe comprimi Experimento jam memorato con-
ſtat . Et illum poſſe dilatari ſequenti probatur.

371.1.

1064.
17.

372. Experimentum. 1.

Detur tubus AB clauſus in A, inſundatur mercurius
ita, ut in tubo aër relinquatur, qui in ſtatu aëris exterioris
occupet ſpatium Al; ſi tubi extremitas B mercurio im-
mergatur, deſcendet mercurius ad g, ibique hærebit. Al-
titudo ig multum diſſert ab altitudine mercurii in Expe-
rimento 1. capitis præcedentis.

372.1.

1065.
TAB. XXXVIII.
fig. 4.

Hoc ex pondere aëris in tubo non oritur; ni-
mium exiguum eſt hocce pondus, ut ſenſibilem diffe-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer