35.
CAPUT V.
De cobæſione partium, ubi de Duritie, Mollitie, Fluidi-
tate, & Elaſticitate agitur.
OMne corpus quod in ſenſus noſtros cadit, ex particu-
lis quam minimis conſtat, nulla illarum in ſe eſt in-
diviſibilis, noſtri reſpectu omnes ſunt, diviſio enim quæ a
nobis fieri poteſt, eſt particularum ſeparatio.
Quando magna vis ad illam ſeparationem requiritur, cor-
pus durum vocatur.
Si partes facilius cedant & cum ſublapſu partium intro-
cedant molle vocatur.
Sed hæc in ſignificatione vulgari, vis magna & minor ni-
hil determinati denotant, & corpus durum reſpectu unius ho-
minis, alteri molle videtur.
36.
Definitio
1.
Philoſophicè corpus durum vocatur, cujus partes inter
ſe cobærent, & neutiquam introcedunt, ita ut partes nullo mo-
tu affici poſſint quin diſrumpatur corpus.
Corpus tale perfectè durum nullum novimus.
37.
Definitio
2.
Philoſophice corpus molle vocatur cujus partes introce-
dunt & ſublabuntur, licet ad illud mallei ictus requirantur.
38.
Definitio
3.
Corpus cujus partes cuicunque impreſſioni cedunt & ce-
dendo facillime moventur inter ſe vocatur fluidum.
Hæc omnia a cohæſione partium pendent, quo arctior
eſt eo magis ad perfectam duritiem corpus accedit. Durities
vero particularum minimarum ab illarum ſoliditate non dif-
fert, & eſt proprietas eſſentialis corporis, quæ non magis
explicanda eſt, quam quare corpus ſit extenſum & mens
cogitet.
An omnia corpora ex particulis æqualibus & ſimilibus con-
ſtent omnino ignoro, & circa cauſam cohæſionis particula-
rum adhuc multa obſcura ſunt.
Naturæ leges quæ hic locum habentex Phænomenis dedu-
cuntur.