PHYSICES ELEMENTA
24 + √ 5. quæ ratio vix differt a ratione 26. ad 19. In
qua computatione negleximus conſiderationem figuræ i-
pſius verticis cui filum fuit alligatum.
Differt hæc reſiſtentia ex computatione a reſiſtentia in
exp. vigeſima parte, quomodocunque mutetur velocitas,
unde patet differentiam hanc figuræ ipſi tribuendam eſſe.
Cum autem non admodum magna ſit hæc differentia, & cum non commode ad computum potuerit revocari pars
quædam figuræ, facile patet experimento hoc propoſitionem
n. 916. confirmari.
Experimentis cum cylindris inſtitutis non uſus ſum ad
demonſtrata confirmanda; difficultas horum experimento-
rum in cauſa eſt; vix enim poteſt ſuſpendi cylindrus quin
agitetur, dum aqua juxta hunc movetur; unde irregularis
eſt ſeries reſiſtentiarum, & in majoribus velocitatibus ad-
modum incerta.
Diverſaſque detexi reſiſtentias cylindrorum, quorum dia-
metri erant æquales, ſed altitudines diverſæ; quod clarum
eſt indicium agitationis cujuſdam, cum extra dubium ſit,
reſiſtentiam cylindri juxta axeos directionem moti ab ipſius
altitudine non pendere. Cum vero facile ſphæræ coni ita
fuſpendantur, ut agitatio nulla timenda ſit, hæc corpora ad-
hibenda credidi.
Hoc tamen de experimentis cum cylindris inſtitutis addam.
Inter quatuor cylindros cum quibus experimenta tentavi
unum datur, cujus diameter eſt ſemipollicis, & altitudo
{2/3} poll. , cujus reſiſtentiæ dant ſeriem regularem, quæ cum
ante demonſtratis exacte ſatis congruit; ſi illam excipiamus
reſiſtentiam, quæ reſpondet velocitati ſex, quæ 1 {1/4} gr. id
eſt circiter duodecima parte in exp. deſicit ab illa quæ
in ſerie deſideratur, quæ differentia certè notabilis eſt.
342.
Experimentum
4.
Hoc ut præcedentia fuit inſtitutum, ſuſpenſo cylindro
K, cujus diameter erat ſemi pollicis; motus aquæ e-