PHYSICES ELEMENTA
cloïde non differant, etiam ad illas demonſtratio referri
debet.
335.1.
886.
TAB. XXXIV.
fig 6.
283.
284.
287.
884.
336.
Experimentum
.
Detur tubus vitreus cylindricus curvus ut EFGH; ſit
crurum longitudo unius pedis, & cylindri diameter ſemi-
pollicis; tubo mercurius infundatur, & conſtitato pendu-
lo, cujus longitudo æquet dimidium longitudinis cylindri
mercurii in tubo, ſi mercurius in tubo agitetur, iiſdem
temporibus adſcendit & deſcendit hic, in quibus pendu-
lum oſcillando it & redit.
Ut ex dictis determinemus undarum celeritatem, variæ
undæ æquales & ſeſe mutuo immediate inſequentes con-
ſiderandæ ſunt ut AB, CD, EF, quæ ab A ad F
moventur. Unda AB percurrit latitudinem ſuam, quan-
do cavitas A pervenit ad C; quod fieri non poteſt, niſi a-
qua in C ad altitudinem undarum culminum adſcendat, i-
terumque ad profunditatem C deſcendat; in quo motu aqua
infra lineam hi ſenſibiliter non agitatur: congruit ergo hic-
ce motus cum motu memorato in tubo, & aqua adſcendit
& deſcendit, id eſt, unda latitudinem ſuam percurrit, dum
pendulum longitudinis dimidii BC duas peragit oſcillatio-
nes ; aut dum pendulum longitudinis BCD, prioris qua-
druplæ, ſemel vibratur .
336.1.
888.
TAB. XXXIV.
fig. 7.
885.
290.
Pendet igitur celeritas undæ à longitudine lineæ BCD,
quæ pro majori undarum latitudine, & pro majori profun-
ditate ad quam in motu undarum aqua deſcendit, major
eſt.
In undis latioribus, quæ non alte elevantur, linea ut
BCD a latitudine undæ vix differt, & in eo caſu unda
latitudinem ſuam percurrit, dum pendulum huic latitudi-
ni æquale ſemel oſcillatur. In omni motu æquabili mul-
tiplicando tempus per celeritatem datur ſpatium percur-
ſum , unde ſequitur celeritates undarum eſſe ut radices
quadratas latitudinum: nam cum in hac ratione ſint tem-
pora quibus latitudines ſuas percurrunt , eadem in harum