Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

329. SCHOLIUM.

DIxi me in hoc ſcholio explicaturum, ex quo experimento, & quomodo,
computatio tabulæ n. 833. fuerit inita.

Mariotte Experimento, variis vicibus repetito, obſervatisque cautelis ne-
ceſſariis, determinavit ex foramine, cujus diameter erat {1/4} poll. , ſervatâ aquæ
altitudine ſupra hoc 13. ped. , ſingulis vicibus effluxiſſe, in uno minuto pri-
mo, pintas 28. , quarum pes cubicus continet 70. Agitur hîc de pede regio
Gallico, qui ad pedem Rhenolandicum ſe habet ut 144. ad 139.

329.1.

852.

Dato hoc experimento detegendum in quo tempore pes cylindricus eva-
cuari poteſt, per foramen cujus diameter eſt ſemi poll. , poſitâ etiam aquæ
altitudine ſupra hoc 13. pedum, # dum # menſura # Rhenolandica ad-
hibetur.

Tempus quo certa aquæ quantitas evacuatur, eo brevius eſt quo major
quantitas determinato tempore exit; tempora ergo ſunt inverſe ut hæ quanti-
tates, quæ cæteris paribus ſunt in ratione ſubduplicata altitudinum .

329.1.

853.
832.

Tempora etiam ſunt eo minora quo foramina majora, id eſt, cæteris pa-
ribus ſunt in ratione inverſa quadratorum diametrorum foraminum.

Tandem, cæteris paribus, tempora ſunt directe ut quantitates quæ effiuunt.

In experimento à Mariotte inſtituto, altitudo tredecim pedum Gallicorum
eſt ad altitudinem totidem pedum Rhenolandicorum in caſu de quo agitur,
ut 144. ad. 139.

Quadrata diametrorum foraminum ſunt ut 1. ad 4. & ut 144. q ad 132. q

Quantitates aquæ ſunt, ut pintæ 28. ad pedem cylindricum Rhenolandi-
cum; quæ quantitates ſunt in ratione compoſita, rationis 28. ad 70. aut 14. ad 35, id eſt, quantitatis quæ effluxit ad pedem cubicum Gallicum, rationis pe-
dis cubici Gallici ad pedem cubicum Rhenolandicum, & rationis pedis cu-
bici ad pedem cylindricum, aut 452. ad 355.

Idcirco tempus unius minuti primi, aut 60. m. ſ. , ad tempus quæſi-
tum, in ratione compoſita ex hiſce ſex rationibus, √139. \x{0020} ad √144\x{0020}, 4. ad 1. ,
139. q ad 144. q , 14. ad 35. , 144. c ad 139. c , & 452. ad. 355.

Rationes prima, tertia, & quinta, reducuntur ad rationem, √144. \x{0020} ad
√139\x{0020}; & ſunt 60. m. ſ. ad tempus quæſitum, ut 4 x 14 x 452 x 12. ad
1 x 35 x 355 x √139. \x{0020} quod tempus detegitur 28, 94. m. ſ. Quo tempore dato
reliqua quæ notantur in tabella n. 833. deteguntur quærendo numeros in ra-
tione inverſa ſubduplicata altitudinum.

329.1.

854.

330. CAPUT IX.
De Curſu Fluminum.
Definitio 1.

FLumen vocamus aquam, in canali ſuperius aperto, pro-
pria gravitate fluentem, ut A E.

330.1.

855.
TAB XXXIV.
fig. 1.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer