PHYSICES ELEMENTA
habeat tubus aperturas ambas æquales foraminibus in fundis
vaſorum A & B; impleantur aquâ vaſa
A
, E, & B. In
principio motus, ex vaſis A & E æquali celeritate aqua
fluit, quia ex tubo non major fluere poteſt aquæ quantitas,
quam quæ tubum per aperturam ſuperiorem intrat, quem
major aquæ quantitas ingredi nequit, quam quæ ex vaſe A
fluere poteſt. Sed aqua quæ per tubum deſcendit accele-
ratur, & cum integram tubi capacitatem repleat; magis a-
quam inſequentem ſecum trahit quàm ſublato tubo, tunc
enim tenuior fit continuò columna aquæ effluentis. Aqua
autem quæ per tubum fluit, dum inſequentem accelerat, ab
hac retardatur; quare aquæ quantitas, quæ certo tempore ex
vaſe E effluit, eſt media inter aquæ quantitates, quæ ex vaſis
A
& B, eodem tempore fluere poſſunt.
324.1.
846.
TAB. XXXIX.
fig. 7.
325.
Experimentum
2.
Vaſis A, E, & B, ſecundum proportiones memoratas, ex
metallo tenui conſtructis; aquâ impleantur A & E; eodem
momento apertis foraminibus, celerius deſcendet aquæ ſu-
perficies in E quàm in A: contra adhibitis vaſis E & B, ce-
lerius deſcendit in hoc quàm in illo.
Maneat apertura ſuperior tubi, qua cum vaſe tubus com-
municationem babet; augeatur apertura inferior; major a-
quæ quantitas effluet, & magis accelerabitur aqua, quæ tu-
bum intrat; ſatiſque poteſt augeri hæc apertura, non mu-
tata tubi longitudine, ut ex ipſa major aquæ quantitas fluat
quam ex vaſe B. In hoc caſu, per aperturam tubi ſupe-
riorem ad parvam infra aquæ ſuperficiem profunditatem,
major fluit aquæ quantitas quàm ex apertura æquali ad
profunditatem quadruplam. Adhibito longiori tubo, 1-
dem præſtari poterit, licet non augeatur tubi apertura in-
ferior.
326.
Experimentum
3.
Sit vas F, a vaſe E in eo ſolo differens, quod apertura
tubi inferior in illo major ſit; ſit etiam vas antea memoratum
B. Diametri foraminis in hujus fundo, & aperturæ ſuperio-
ris tubi cum vaſe P conjuncti, ſunt 4. lin. ; apertura inferior