Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. II. CAP. VIII. tas cum qua fluidum effluere inchoat ; celeritas ergo, dum fluidum in vaſe deſcendit, in eadem ratione minui-
tur, cum tempore evacuationis fluidi in vaſe ſuperſtitis; & motus fluidi, ex vaſe cylindrico fluentis, eſt retardatus æqua-
liter in temporibus æqualibus.

324.1.

839. 792.
843.

Si ex cylindro, & alio vaſe ejuſdem altitudinis, & flui-
dum ſemper ad eandem altitudinem continenti, per for amina
æqualia fluat fluidum, in tempore in quo evacuatur cylin-
drus, ex vaſe memorato fluit dupla fluidi quantitas quàm ex
cylindro. Nam, propter altitudines vaſorum æquales, ce-
leritates in principio ſunt æquales; fluidi, quod ex vaſe ſem-
per repleto exit, celeritas eſt æquabilis; celeritas fluidi, ex
cylindro fluentis, eſt æquabiliter retardata . Idcirco ex iſto vaſe, dum cylindrus evacuatur, fluet dupla aquæ
quantitas quàm ex cylindro. Si enim duo corpora eadem
celeritate propellantur, & primum motu æquabili progre-
diatur, ſecundum autem motu æquabiliter retardato, & moveantur donec hoc totum motum amiſerit, primum in eo
tempore percurret ſpatium duplum ſpatii a ſecundo percur-
ſi ; hìc fluidum, quod effluit, pro ſpatio percurſo haberi poteſt, quia foramina ſunt æqualia.

324.1.

844.
843.
258. 259.
257.

Notavimus ſupra partium cohæſionem motum fluidorum
retardare, contrarium etiam in multis occaſionibus obſer-
vamus; & licet velocitas ex preſſione oriunda, quaſcunque
partes verſus eadem ſit, omnium tamen celerrime movetur
fluidum, dum verticaliter deſcendit; hoc in motu ſuo ca-
dendo continuo acceleratur, cum inſequenti cohæret & ſe-
cum quaſi trahit, velocitatemque fluidi ex vaſe profluentis
auget.

324.1.

845.

Circa aquam quædam obſervabo, quia cum hac experi-
menta fuere ſumta, quamvis hæc ipſa etiam ad alia fluida
applicari poſſint, magiſque in fluidis glutinoſis hæc ſenſi-
bilia forent de quibus tamen hìc non agitur.

Motus ex vaſe, cum quo in inferiori parte tubus con-
jungitur, etiam acceleratur. Sit vas tale E æquale & ſi-
mile vaſi A, & quod cum tubo altitudinem habeat vaſis B;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer