Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Fluida, quæ oblique proſiliunt, non ex tot cauſis, neque
tantum, quàm verticaliter proſilientiaretardantur. Secun-
da retardationis cauſa antea memorata hîc locum non ha- bet, & effectus primæ minor eſt. De cætero in his locum
habent, quæ de ſolidis oblique projectis dicta ſunt in capite
20. libri primi, & fluidum ut innumera ſolida ſeſe mutuo
inſequentia, & eandem viam percurrentia, conſiderari
poteſt. In motu fluidi via percurſa ſenſibilis eſt, & quæ
de ſolidis oblique projectis dicta ſunt ope fluidorum ad
Experimentum vocantur; ad quod hydrargyro utendum,
propter hujus fluidi, præ cæteris, gravitatem ſpecificam. Hæc autem Machinâ peculiari inſtituenda ſunt Experimen-
ta.

315.1.

815.
802.
816.

316. Machina ,
Qua inſtituuntur Experimenta de Fluidis oblique
proſilientibus.

Arca lignea ABCDEFH longitudinis eſt quatuor pe-
dum cum ſemiſſe, latitudinis octo aut decem pollicum, alti-
tudinis ſex aut ſeptem pollicum. Fundus conſtat ex tabula
lignea excavata ad profunditatem ſemi-pollicis, ut melius mer-
curium contineat.

316.1.

817.
TAB. XXXII.
fig. 1.

In extremitate H, lateris EFH, datur aſſer, aut tabula,
HI, latitudinis ſex pollicum, altitudinis duorum pedum,
in qua datur ſciſſura o t. Hujus ope parallelopipedum li-
gneum s, cuia poſteriori parte cochlea cohæret, ad altitu-
dinem quamcunque firmatur.

Parallelopipedum hoc videtur in S (fig. 2.) huic additur
pyxis buxea cylindrica P, quæ ſulco circumdatur, cui in-
ſeruntur laminæ duæ æneæ, quarum una videtur in fe, ha-
rum extremitates junguntur cochleâ g, qua pyxis immobilis
redditur, hæc vero circa axem eſt volubilis, quando relaxa-
tur paululum cochlea.

In fundo hujus pyxidis datur cavitas cylindrica ab, diame-
tri quartæ partis unius pollicis. Habet hæc communicatio-
nem cum ſimili cavitate b c, quæ terminatur in medio cavi-
tatis majoris c d, cujus diameter ſemi-pollicem excedit, &

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer