Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. II. CAP. VII. minis ſupra fundum arcæ : hasque idcirco diſtantias eſſe ut velocitates .

311.1.

800.
TAB. XXXIII.
fig. 2.
797.
327.
94.

Si nunc detur aqua in vaſe AB, ad altitudinem octo
pollicum ſupra foramen in E, & menſuretur diſtantia ad
quam proſilit; & infuſâ ulterius aquâ, donec altitudo ſit octo-
decim pollicum, iterum menſuretur diſtantia; erunt hæ
ut 2. ad 3. Quadrata diſtantiarum ſunt hîc ut aquæ alti-
tudines, in qua ratione quadrata celeritatum.

312. CAPUT VII.
De Fluidis proſilientibus.

FLuidum verticaliter ex foramine proſiliens, ea velocita-
te in altum adſcendit, qua ad altitudinem ſupre-
mæ ſuperficiei fluidi pervenire poteſt, nunquam tamen ad
hanc altitudinem pertingit, variis ex cauſis, præter par-
tium cohæſionem ſupra memoratam .

312.1.

801.
796.

1. Celeritas, qua fluidum in altum adſcendit, omnibus
momentis minuitur, & columna fluidi proſilientis conſtat
ex partibus, ad varias altitudines, celeritate diverſa motis: columnæ ubique ejuſdem craſſitiei partes omnes neceſſario
eadem celeritate moventur; prædicta columna fit ergo la-
tior omnibus momentis, dum fluidi celeritas minuitur; quod ex impetu fluidi inſequentis oritur, & ex natura flui-
di impreſſioni cuicunque cedentis, & facile verſus omnes
partes moti; ex hoc impetu motus ubique retardatur.

312.1.

802.

2. Minuitur & hicce motus ex fluido, quod, cum totum
motum amiſit, hæret in ſuperiori parte columnæ, & flui-
do inſequenti ſuſtinetur per momentum temporis, ante-
quam ad latera defluat, quo fluidum hoc in ſequens retar-
datur, quæ retardatio toti columnæ communicatur.

3. Attritu juxta latera foraminis minor eſt fluidi proſili-
entis celeritas; qui attritus augetur, quando per tubos & epiſtomia fluidum deducitur.

4. Tandem aëris reſiſtentia motui fluidorum remoram facit.

Cauſam primam retardationis memoratam corrigi mini-
me poſſe nemo eſt qui non videt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer