PHYSICES ELEMENTA
perculo, quo pars tubi anterior obtegitur, & quod cum
hoc ope cochleæ jungitur: duo tubi ſimiles aptantur in E
circa fundum vaſis AB, & in G, hicque ſupra F elevatur
quantum ille infra F deprimitur.
Circa fundum etiam ejuſdem machinæ firmatur epiſto-
mium N, cochleâ inſtructum ut ipſi tubus jungatur.
310.
Experimentum
1.
Vas AB aqua impletur ita, ut altitudo ſuperficiei ſu-
premæ aquæ ſupra fundum vaſis CD foramine in F in duas
partes æquales dividatur, quæ ſingulæ in noſtra machina
ſunt 15 {3/4}. pol. Aqua ex hoc foramine ad M proſilit, ita
ut diſtantia horizontalis puncti M à foramine ſit 29 {1/2}. poll. duo-
bus poll. deficiens ab altitudine aquæ ſupra fundum va-
ſis CD; ſi ad diſtantiam 31 {1/2} poll. pertingeret, percurret
aqua, motu æquabili, celeritate cum qua exit, in tempore
in quo corpus cadere poteſt ab F ad fundum arcæ CD,
fpatium, duplum hujus altitudinis , & ideo agitaretur ce-
leritate quam corpus ab hac altitudine cadendo poteſt ac-
quirere ; hæc autem altitudo æqualis eſt altitudini ſuper-
ficiei aquæ ſupra foramen. Cum vero tantum pertingat ad
diſtantiam 29 {1/2} poll. deficit vera aquæ velocitas a velocita-
te memorata decima ſexta circiter parte.
Sepoſitis retardationibus, quadrata velocitatum, quibus
fluidum ex variis foraminibus exit, ſunt inter ſe ut altitu-
dines fluidi ſupra foramina . Experimentis etiam conſtat
retardationes parum admodum hanc proportionem turba-
re quamdiu altitudines non excedunt pedes 30. aut 35. In minoribus altitudinibus proportionem hanc ſequenti Ex-
perimento ante oculos ponimus.
311.
Experimentum
2.
Uſu hîc venit Machina ſuperius memorata ; & circa
exp. hoc notamus, diſtantias, ad quas proſilit aqua in fundo
arcæ CD, dum horizontaliter exit ex foramine ut E, po-
fitis diverſis ſuperficiei aquæ altitudinibus, eſſe ſpatia hori-
zontaliter motu æquabili percurſa, in tempore in quo cor-
pus cadendo poteſt percurrere IL æqualem altitudini fora-