26.
Experimentum
1.
Aër in quo vivimus fere ſemper viſum & tactum noſtrum
fugit, in antlia tamen exacte clauſa embolo reſiſtit, ita ut nul-
la vi ad antliæ fundum protrudi poſſit.
In extenſionis autem idea non continetur idea ſolidita-
tis, hanc non niſi ex contactu, illam vero ſine illo acquiri-
mus, & ſi quis nunquam corpus tetigiſſet, ei ſoliditas omni-
no ignota eſſet.
27.
Experimentum
2.
Conſpiciat quis idolum inter ſpeculum cavum & obje-
ctum ſpeculo expoſitum; idolum tale non reſiſtit, corpus
tamen æque denſum ac corpus repræſentatum videtur: poſ-
ſunt enim colores magis vividi in idolo quam ipſius objecti
colores repræſentari.
Si homo nihil unquam præter talia idola vidiſſet, & ipſi-
us corpus tali idolo ſimile eſſet, an ullam ſoliditatis haberet
ideam? non videtur; extenſionis tamen certiſſime habebit. Hic non agitur de eo quid ſit tale idolum, de ideis diſpu-
tamus, ſat eſt illud dari.
In ſoliditatis privatione non omnis ſita eſt differentia inter
Spatium & Corpus.
Spatium eſt infinitum, ac nullis terminari poſſe limitibus,
rem attente conſideranti patebit. Corpora autem finita
dantur.
In ſpatio partes dari clare videmus, a ſe invicem vero
ſeparari nequeunt, immobiles ſunt, ut & ipſum ſpatium. Cor-
poris vero partes ſeparationem patiuntur.
Spatii idea ſimpliciſſima eſt; corporis magis eſt compo-
ſita.
Soliditas a quibuſdam impenetrabilitas vocatur, & ex na-
tura extenſionis illam deducere conantur; pedi cubico ex. gr. extenſionis, pes alter cubicus extenſionis addi non poteſt,
quin habeamus duos pedes cubicos, ſinguli enim habent om-
nia quæ ad illam magnitudinem conſtituendam requirun-
tur; pars ergo una ſpatii partes omnes alias excludit & ipſa
illas admittere non poteſt.