Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

308. LIBRI II. Pars II.
De Motu & Reſiſtentiâ Fluidorum.
CAPUT VI.
De celeritate fluidi, ex preſſione fluidi ſuperincum-
bentis.

FLuidum inferius a ſuperiori premitur, & quidem
æqualiter omnes partes verſus hæc preſſio dirigitur, & æqualiter omnes partes verſus fluidum conatur recedere; idcirco ſi preſſio ab una parte tollatur, ad illam partem
movetur fluidum; & non intereſt a quacunque parte preſſio
tollatur, eadem celeritate movetur; quod Experimentis
in capite de fluidis proſilientibus memorandis confirma-
tur.

308.1.

794.

Ad eandem profunditatem celeritas eſt etiam ubique ea-
dem, propter preſſionis æqualitatem ; mutata vero pro- funditate mutatur celeritas.

308.1.

707. 708.

Hanc dicimus preſſione communicari velocitatem, non
autem particulas hanc cadendo acquirere: primæ enim par-
ticulæ quæ exeunt, non lentius illis, quæ ſequuntur, moven-
tur. Præterea non tantum exeunt quæ deſcendunt, ſed & quæ lateraliter adfluunt; moveturque particula preſſione
omnium particularum circumambientium exceptis illis quæ
in motu præcedunt, & ita particula, quæ deſcendit, non
tam a ſuperincumbentibus a quibus ſtatim ſeparatur, cum
ipſis velocius debeat agitari, ſed præcipue lateralium preſ-
ſione velocitatem acquirit, duratque preſſio hæc, donec
particula a reliquis ſeparatur, & aliæ locum quem occupabat
impleverint, & non ulterius; ab inſequentibus enim, eàdem
velocitate agitatis, accelerari non poteſt. Unde ſequitur a-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer