Præter hunc & alium uſum collationis denſitatum indi-
cabo.
Si ex metallis duobus notis mixtum detur, poterit deter-
minari quantum utriuſque contineat, ſi metallorum & mixti
denſitates dentur.
Sint metallorum denſitates AB, AD; mixti denſitas AC.
Sint etiam AL & LI, ut volumina metallorum primi & ſe-
cundi in mixto. Ponamus formatum rectangulum ABEI,
ductaſque lineas CG, DH, FL, lateribus parallelas.
307.1.
TAB. XXXI.
fig. 6.
Pondus primi metalli in mixtura rectangulo AF repræ-
ſentari poteſt ; repræſentatque in hoc caſu rectangulum
LH pondus metalli ſecundi, eſtque gnomon ABFMHIA
pondus integri mixti; hoc etiam rectangulo ACGI exhi-
betur ; quod idcirco gnomoni memorato æquale eſt.
739
Subtracto utrimque gnomone communi CNMHI, re-
ſtant æqualia rectangula BN, NH, ductaque DE tranſibit
hæc per punctum N . Ergo DH, aut AI, ad NG,
aut LI, ut HE ad GE; id eſt volumen mixti ad volu-
men ſecundi metalli in mixto, ut differentia denſitatum me-
tallorum primi & ſecundi ad differentiam denſitatum metal-
li primi & mixti.
Pondus autem totius mixturæ eſt ad pondus metalli ſe-
cundi in mixto, in ratione compoſita denſitatum mixti & ſecundi metalli, & ratione voluminis mixti & voluminis
ſecundi metalli in mixto , id eſt ut productum denſitatis
mixti per differentiam denſitatum metallorum ad denſita-
tem ſecundi metalli ductamin differentiam denſitatum primi
metalli & mixti.