Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

305. Machina
Qua ſolidorum Corporum Denſitates conferuntur.

Hìc iterum bilanx hydroſtatica uſu venit , ut & vas vi- treum ut D, cui corpora comparanda imponi poſſunt; re-
quiritur etiam pondus ut P (fig. 6.) quod cum hoc vaſe in
aqua ſuſpenſum æquiponderet.

305.1.

786.
TAB XXXI
fig 7.
705.

Annectitur, ope capilli equini, vas D, loco corporis C
(vide fig. 4.) lanci A, & aquâ immergitur, pondere P
lanci B appenſo, datur æquilibrium. Corpus, cujus den-
ſitas quæritur lanci A imponitur, & ponderatur: Idem hoc
corpus, reliquis manentibus in vas D, aquâ ut dictum immer-
ſum, transfertur, lancique A imponitur quantum ponderis
requiritur ut æquilibrium detur; hocque eft pondus a cor-
pore in aquâ amiſſum, per hoc ergo ipſius corporis pondus
dividendum eſt, ut habeamus denſitatem : id eſt dividi- mus pondus in lance B per pondus in lance A.

305.1.

784.

306. Experimentum

In ſubjecta tabella habemus quorundam corporum pon-
dera, & pondera in aqua amiſſa, indeque deductas denſitates.

306.1.

787.
# Pondera \\ corporum. # Pondera in \\ aqua amiſſa. # Denſitates.
Plumbum # 582 {1/2} gr. # 51 {1/2} gr. # 11, 31.
Argentum # 439 {1/2} gr. # 42 {1/2} gr. # 10, 34.
Cuprum # 474. gr. # 54. gr. # 8, 78.
Æs calamin. # 356. gr. # 43. gr. # 8, 28.
Ferrum # 329. gr. # 43 {1/4} gr. # 7, 60.
Stannum # 534 {1/4} gr. # 71 {2/2} gr. # 7, 47.
### Aquæ denſitas cum reliquis collata. # 1, 00.

Talis enim detegitur denſitas corporis, quod cum aqua
eandem gravitatem fpecificam habet.

Hac methodo denſitates etiam corporum aquâ ſpecificè
leviorum deteguntur, ſi ita cum vaſe jungantur ut hujus
pondere in aquam trahantur.

Annectendo corpus cujus denſitas quæritur, & quod flui-
do gravius eſt, corpori fluido leviori, etiam denſitas dete-
gitur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer