Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA jor iisdem in caſibus requiritur, ut corpus in motu ſiſtatur; corpus ergo quieſcens motui & corpus motum quieti reſiſtit: illud oritur ex materiæ Inertia, quæ in omnibus corporibus
quantitati materiæ proportinalis eſt; quia omnibus materiæ
particulis æqualiter competit.

24.1.

13.

Omne corpus figura eſt præditum, & Figurabile; ſiab omni
parte in corpore diviſiones fiant, & partes removeantur,
quod in medio remanet ab omni parte terminatum eſt, & neceſſario figura præditum; Idem corpus varias poteſt in-
duere figuras, quia in partes poteſt reſolvi, & quia hæ, quæ mo-
biles ſunt, in vario ordine erga ſe invicem diſponi queunt.

24.1.

14.

25. CAPUT III.
De Extenſione, Soliditate, & Vacuo.

HIc conſideranda venit in Scholis decantata quæſtio de Va-
cuo; fcilicet an detur extenſio omni materia deſtituta,
hæc enim extenſio vocatur Vacuum, Inane, aut Spatium.

25.1.

15.

Vacuum revera dari ex Phænomenis probatur, & ideo
in cap. XII . lib. IV . quæſtionem hanc ad examen voca-
mus.

Vacuum poſſibile eſſe ex ſolo examine idearum deduci-
tur. Omne enim quod clare concipimus exiſtere poſſe, poſ-
ſibile eſt.

Quæſtio ergo eo redit, an habeamus ideam extenſionis
non ſolidæ.

Soliditatis ideam acquirimus contactu; corpora quæ-
dam nobis reſiſtere ſentimus, & quidem omnibus momen-
tis nobis illa reſiſtunt, quæ deſcenſum verſus inferiora loca
impediunt; ex qua reſiſtentia apparet corpus ex loco a ſe oc-
cupato omne aliud corpus excludere; id eſt, illud ſolidita-
te præditum eſſe, quam ſoliditatis ideam ad corpora ſubtilio-
ra, quæ propter partium tenuitatem ſub ſenſus non cadunt,
transferimus: & experientia conſtat, hæc ipſa, æque ac
duriſſima, aliis corporibus reſiſtere.

25.1.

16.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer