Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

298. CAPUT IV.
De comparandis Fluidorum Denſitatibus.

CUm corporis denſitas ſequatur proportionem ponderis
ipſius, dato volumine, comparando corporum æqua-
lium pondera, detegimus ipſorum denſitates , Si ergo vas quodcunque exacte fluido repleatur, & fluidum hoc ponde-
retur, idemque alio fluido repleatur, quod etiam ponderetur,
pondera erunt ut denſitates. Sed cum hæc methodus in
praxi variis obnoxia ſit difficultatibus, in hac explicanda
non inhæremus.

298.1.

774.
288.

Quando duorum fluidorum preſſiones ſunt æquales, mate-
riæ quantitates, id eſt, pondera, in columnis, æquales ba-
ſes habentibus, non differunt ; quare volumina, quæ ſunt ut columnarum altitudines, ſunt inverſè ut denſitates ; ex quo deducitur methodus haſce comparandi in tubis com-
municantibus; in quibus tamen non deſiderantur baſes co-
lumnarum æquales, id eſt, non intereſt an tubi ſint inæqua-
les nec ne, quod altitudinem non mutat .

298.1.

775.
708.
738.
714.

299. Experimentum 1.

Tubo vitreo curvo A infundatur mercurius, quo pars
inferior tubi a b ad c impletur; infundatur aqua ab una par-
te à b ad e; in crus oppoſitum infundatur oleum terebinthi-
næ, donec ambæ ſuperficies b, c, mercurii ſint in eadem li-
nea horizontali, ſitque altitudo olei c d; erunt hæ altitudi-
nes ut 87. ad 100. in qua ratione inverſa eſt denſitas aquæ
ad olei terebinthinæ denſitatem, ſunt ergo hæ ut {1/87} ad {1/100},
aut ut 100. ad 87.

299.1.

776.
TAB. XXXI.
fig. 3.

Mercurius infunditur, ne fluida in fundo tubi miſcean-
tur.

Adhibito ſolido immerſo etiam comparantur fluidorum
denſitates, ſi enim ſolidum, fluidis comparandis levius, va-
riis fluidis immergatur, partes immerſæ erunt inversè ut
fluidorum denſitates; nam, quia idem ſolidum adhibetur,
portiones variorum fluidorum, quæ ſingulis caſibus ſpatium

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer