Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. II. CAP. III. bit. Ad majorem profunditatem magis arcte cum cylindro
cohærebit, ad minorem cadet.

293.1.

764.
TAB. XXX.
fig. 1.

Si cum lamina aurea hocce Experimentum inſtitueretur,
ad majorem profunditatem immergenda eſſet; auri enim
gravitas ſpecifica eſt ad aquæ gravitatem ſpecificam ut 19. ad 1; quare illius gravitas reſpectiva eſt ad aquæ gravita-
tem ſpecificam ut 18. ad 1. ; Columna idcirco aquea de- cies & octies, altitudine ſua, craſſitiem laminæ aureæ ſupe-
rare debet, ut valeat hujus gravitatem reſpectivam; requi-
ritur ergo ut aquæ altitudo, ſupra ſuperficiem ſuperiorem
laminæ aureæ, toties ad minimum valeat ipſius laminæ craſ-
ſitiem.

293.1.

714.

294. Experimentum 8.

Cylindrus A cum fundo mobili operculo obtectus & cum
tubo D conjunctus, ut ante expoſitum , aquâ immergitur, funduſque, quando ad profunditatem unius pedis infra aquæ
ſuperficiem pervenit, adſcendit, licet ponderet integram
libram cum quadrante, & licet, ope cochleæ, in centro
fundi ab inferiori parte cohærentis, conjungatur cum pon-
dere P unius libræ, & præter pondera quæ elevantur ſupe-
ratur attritus.

294.1.

765.
TAB. XXX.
fig. 3.
722.

Idem ſolidum, quod fluidis diverſæ denſitatis immergi-
tur, diverſam ponderis ſui partem amittit , & ideò quan- do duo corpora, ejuſdem denſitatis & ponderis, fluidis di-
verſæ denſitatis immerguntur, deſtruitur inter illa æquili-
brium.

294.1.

766.
751.

295. Experimentum 9.

Duæ laminæ g, g ejuſdem metalli & æ quales, uncislan-
cium A & B ſuſpenduntur; deſcenſu libræ fluidis, vaſis F, F
contentis, immerguntur; una in aquam, altera in oleum
terebinthinæ, æquilibrium deſtruitur, & illa hac levior
fit.

295.1.

767.
TAB. XXIX
fig. 4.

Solidum fluido levius, & hoc immerſum, adſcendit, & in
ſuprema fluidi ſuperficie hæret , ita ut pro parte tantum immergatur; pro majori tamen gravitate ſpecifica in fluido
magis deſcendit, & corpus non quieſcit, niſi pars immerſa

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer