Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA portionalis eſt quantitati materiæ, & non mutatur immerſio-
ne ſolidi in fluidum; quare ſumma ponderum ſolidi & flui-
di, & ante & poſt immerſionem, non differt.

291.1.

760.

292. Experimentum 6.

Unco Vlancis A libræ appendatur ſolidum C, & detur æqui-
librium, lanci B impoſitis ponderibus P & p, quorum p va-
let pondus quod corpus C in aqua amittit. Detur etiam
vas D aquam continens, & libræ EF, quæ pede ſuſtine-
tur, appenſum; pondere lanci oppoſitæ impoſito, detur
& hìc æquilibrium; deſcendat bilanx cum corpore C, ut
hoc aquâ, in vaſe D, contentâ immergatur, deſtruitur
æquilibrium in ambabus libris, quæ ambæ ad ipſum rede-
unt, transferendo pondus p ex lance B in lancem bra-
chii F.

292.1.

761.
TAB. XXIX.
fig. 5.

Corpus, fluido ſpecifice gravius, & quod in hoc de-
ſcendit, majori vi deorſum fertur quam ſurſum premitur,
ut antea explicatum ; quarum virium differentia eſt cor- poris gravitas reſpectiva. Vis prima pro parte conſtat ex
pondere fluidi corpori ſuperincumbentis; & corpus ad ta-
lem poteſt immergi profunditatem, ut hocce pondus æqua-
le ſit memoratæ gravitati reſpectivæ; ſi in hoc caſu fluidum
hoc ſuperincumbens tollatur, ſuſtinebitur corpus a preſſione
fluidi inferioris. Si ad majorem profunditatem corpus im-
mergatur, & etiam fluidum cohibeatur ne in ſuperficiem
corporis ſupremam premat, (cum preſſio, qua corpus ſur-
ſum pellitur, cum profunditate ad quam immergitur cre-
ſcat ) majori vi in altum feretur corpus quam gravi- tate deſcendet, quare, ſi libere moveri poſſit, adſcen-
det.

292.1.

662.
748.
763.
742.

293. Experimentum 7.

Cylindro C, ab utraque parte aperto, applicetur ab in-
feriori parte lamina plumbea F, craſſitiei quartæ partis
unius pollicis; ſi ita exacte cum cylindro congruat, ut aquam
excludat, laminaque filo, unco V in centro laminæ alligato,
ſuſtineatur, donec ad profunditatem circiter trium pollicum
aquâ immergatur, ab aqua ſuſtinebitur, quod relicto filo pate-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer