Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. II. CAP. II. lo diſtat duobus pollicibus; lanci, brachio oppoſito ſuſpen-
ſæ, pondus imponitur, ut detur æquilibrium cum ponde-
re ſolius fundi & catenæ; quantum ponderis ad hoc requi-
ritur antea explorandum. Cum tubo D, cujus longitudo eſt
pollicum triginta duorum in ſuperiori parte, ope cochleæ in-
fundibulum conjungitur cylindricum cujus diameter eſt cir-
citer novem pollicum, & in hac figura non exhibetur.

273.1.

723.
0289a-01

Jugo libræ horizontaliter diſpoſito infundatur aqua tubo
D, ut ad altitudinem duorum pollicum in infundibulo per-
tingat: pondere duodecim librarum lanci impoſito æquili-
brium datur; diminuto, aut aucto, pondere, adſcendit, aut
deſcendit, fundus. Quantitate tamen non admodum exi-
gua, exempli gratia unius libræ, augendum aut minuendum
eſt pondus, propter attritum fundi, ſæpe major differentia
deſideratur, quod ab attritu pendet.

Altitudo ſupremæ ſuperficiei aquæ ſupra fundum, in hoc
Experimento, eſt trium pedum, columnæ aqueæ, cujus
hæc eſt altitudo, & quæ baſin æqualem fundo cylindri ha-
bet, pondus eſt duodecim librarum, & tantum etiam valet
preſſio aquæ in fundum, licet exigua tantum aquæ copia
in fundum premat.

Cum de ſolo motu fundi agatur, machina firmanda eſt
ne tota elevetur, quod fit impoſitis ponderibus, qualia re-
præſentantur in P, P, fig. 1. Tab. XXIX.

274. Experimentum 2.

Sublato operculo cum tubo, cylindrus A conjungatur
cum cono truncato inverſo DE, cui in inferiori parte co-
hæret annulus cochleam continens; aqua huic machinæ in-
funditur ad eandem altitudinem ſupra fundum ac in præ-
cedenti Experimento; Experimentum de cætero eodem
modo peragitur, & eodem modo procedit; preſſioque,
ſervata aquæ altitudine, ex mutato vaſe & aquæ quantitate; non mutatur.

274.1.

724.
TAB. XXVIII .
fig. 2.

275. Experimentum 3.

Vas cylindricum A libræ ſuſpenditur, pro parte hocce
repletur cylindro ligneo D e, quod cum ligno B c, quomo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer