Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. II. CAP. II. propter actioni æqualem reactionem , æqualem etiam particulæ iſtæ preſſionem ſuſtinent. Cum vero preſſio in
fluidis omnes partes verſus ſit æqualis, fundus & latera æ-
que premuntur ac partes fluidi vicinæ actio ergo hæc ad
inſtar altitudinis fluidi’ creſcit , & ubique ad eandem profunditatem eſt æqualis, pendetque ab illa altitudine, & nullo modo a fluidi quantitate. Manente igitur fluidi altitu-
dine, & fundi magnitudine, æqualis ſemper erit actio in
fundum, utcunque mutetur vaſis figura. In omni caſu preſ-
ſio, quam patitur ſuperficies quæcunque, valet pondus co-
lumnæ ex fluido, cujus baſis eſt ipſa ſuperficies, & altitudo,
in ſingulis punctis, diſtantia verticalis ſupremæ ſuperficiei
fluidi ab his punctis.

271.1.

720.
2471
711. 708.
721.

Talem eſſe in vaſe priſmatico verticali preſſionem in fun-
dum non facile in dubium quis vocabit; nam totum fluidi
pondus, & nil præterea, ſuſtinet fundus: ſervatâ autem alti-
tudine fluidi, & baſi vaſeos, non mutatur preſſio in fun-
dum, licet, mutatâ figurâ, vas majorem aut minorem flui-
di copiam contineat; quod cum experimentis congruit, & ex natura fluiditatis deducitur, ut, poſt expoſita experi-
menta, dicam.

272. Machina

Qua Experimenta de Fluidorum Preſſione inſtituun-
tur.

Cylindrus cavus A, ab utraque parte apertus, ab inte-
riori parte exactiſſime politur; hujus diameter ut & altitu-
do parum excedunt tres pollices cum ſemiſſe, & aqua in hoc
cylindro ad altitudinem trium pollicum ponderat libram u-
nam, ope cochleæ ei additur annulus E, ut a tripode ſu-
ſtineatur. Pedes autem cochleis annulo junguntur, ut, ubi
neceſſe hoc eſt, tollantur.

272.1.

722.
TAB. XXVII .
fig 7. 8.

In cylindro datur ſundus æneus mobilis F, cum quo an-
nulus G, etiam æneus, ab interiori parte cochleam conti-
nens, conjungitur; hoc annulo retinetur & firmatur an-
nulus coriaceus ab omni parte fundum quantitate ſemi-pol-
licis excedens; obtegit hic annuli ænei ſuperficiem exterio-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer