MATHEMATICA. LIB. II. CAP. I.
ſu arceant; ipſam vero gravitatem eo non deſtrui liquet,
cum vaſe contentum fluidum pro ſua quantitate gravet li-
bram, cui vas appenditur; etiam ſequenti Experimento
ubique in fluido particulas gravitatem ſervare probatur.
264.
Bilanx
Hydrostatica
.
In hoc, ut & in aliis multis Experimentis Hydroſtaticis,
id eſt, circa gravitatem fluidorum, utimur bilance, quan-
tum fieri poteſt, exacta, jugi longitudo eſt circiter octo pol-
licum; in medio inferiorum ſuperficierum lancium unci
junguntur, quibus corpora fluidis immergenda ſuſpendun-
tur; cum lancibus etiam ſingulis cohærent pedes tres mino-
res, longitudinis circiter ſemi pollicis, quibus ſuſtinentur
quando lances, ſuſpensâ bilance, tabellæ T imponuntur.
264.1.
705.
TAB. XXVII,
fig. 1.
Suſpenditur autem bilanx duobus funibus, qui ſinguli
duobus trochleis cum columna C cohærentibus, ut A & B,
circumponuntur ita, ut moto pondere P, bilanx elevetur,
& deprimatur, donec lances ipſi tabellæ T imponantur.
In tabella hac foramina duo, diametri trium partium
quartarum pollicis, dantur, quæ uncis lancium reſpondent,
& per quæ tranſeunt fila ænea, aut capilli equini, quibus
corpora libræ applicanda uncis junguntur.
Duplicem adhibemus funem, ut bilancis circumvolutio-
nem cohibeamus, ipſius autem nimiam agitationem vita-
mus, imponendo lances tabellæ T, & haſce dein lente
paululum tantum elevando.
265.
Experimentum
1.
Phiala D clauſa, libræ memoratæ capillo equino juncta,
aquâ immergitur, & pondere lanci E impoſito datur æqui-
librium; ſi phiala, manente immerſâ, aperiatur & aquâ im-
pleatur, aqua in phiala gravabit libram, licet cum aqua ex-
teriori communicationem habeat; ſi novo pondere æquili-
brium inſtauretur, ſervabitur ad quamcumque altitudinem
phiala aquâ immergatur.
Ex hac gravitate ſequitur, ſuperficiem fluidi, vaſe in-
cluſi ne effluat, ſi ſuperne illud non prematur, aut æqualiter
prematur, quo gravitatis actio non mutatur, planam fieri,