Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA eſt ſemi-pollicis, & ſic ulterius donec non amplius compri-
mi poſſit lamina.

259.1.

695.
TA. XXVI.
fig. 6.

Unaquæque lamina minor proportionaliter ad pondus in-
flectitur, & motus ponderis, ex omnibus inflexionibus jun-
ctis, eandem proportionem ſequitur. Cum pluribus laminis
junctis Experimentum inſtituitur, quia in variis inflexioni-
bus directio actionis ponderis in laminas ſenſibiliter non
mutatur.

Quæ de inflexione laminarum dicta ſunt, ad laminam
curvam ACB transferri poſſunt; ſi illa duobus ponderibus
gravetur ut ſitus acb, acb acquirat, & pondera ſint inter ſe
ut unum ad duo, diſtantiæ cc & cC erunt æquales ; in- troceſſiones igitur puncti C ſunt ut pondera quibus lamina
gravatur: quod etiam referri poteſt ad introceſſiones pluri-
marum laminarum junctarum.

259.1.

696.
TA. XXVI.
fig. 7.
693.

Non tamen in Globo ACB, ex materia elaſtica, qui quaſi
ex variis laminis conſtans conſiderari poteſt; introceſſiones
puncti ut C erunt proportionales viribus, quibus corpus
comprimitur. Nam ſi introceſſio duplicetur, dupla vis qui-
dem requiritur propter duplam laminarum inflexionem, ſed
augenda ulterius eſt vis propter majorem numerum lamina-
rum inflexarum, & experimentis conſtat, hac de cauſa
vim duplicandam eſſe, ita ut vis quadiupla requiratur: et-
iam in genere experimentis conſtat, quadratum introceſſio-
nis ſequi eandem proportionem cum vi, qua globus com-
primitur, id eſt, ſi ipſe globus in obicem firmum incurrat,
ſunt introceſſiones ut velocitates, quibus in hunc impingi-
tur .

259.1.

697.
TA. XXVI.
fig. 8.
447.

Impingat, variis vicibus, punctum C globi ACBE in
planum quodcunque, & punctum C introcedat ad d, d, & D,
velocitates in ictibus erunt inter ſe ut lineæ Cd, Cd, CD; in
primo ictu pars aCb plana fit, in ſecundo pars aCb, in tertio
pars ACB: cum hìc ſemper agatur de arcubus minimis, arcus,
id eſt, diametri ſuperficierum planarum ex ictibus, ſunt in-
ter ſe ad ſenſum ut chordæ Ca, Ca & CA; ergo ipſæ
ſuperficies ut quadrata illarum chordarum, in qua etiam

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer