Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Nam cum cauſa movens ſit chordæ Elaſticitas transfertur
cauſa hæc cum ipſa fibra, quæ reſpectu ipſius quieſcit, quare in
hanc, licet agitatam, premit quaſi quieſceret hæc, ita ut
hìc vis movens ſit ejuſdem generis cum gravitate .

258.1.

687.
252.

Poſitis duabus chordis ſimilibus & æqualibus, ſed inæ-
qualiter tenſis, vires inæquales requiruntur ut æqualiter
inflectantur; ergo vibrationes temporibus inæqualibus pera-
gunt.

258.1.

688.

Motus illarum conferri poſſunt cum motibus pendulo-
rum in cycloïdibus vibratorum , & æquales cycloïdes, viri- bus diverſis, deſcribentium; quæ vires ſunt inverſe ut qua-
drata temporum vibrationum : in chordis ergo etiam qua- drata temporum vibrationum ſunt inter ſe inverſe, ut vires
quibus æqualiter inflectuntur; quæ ſunt ut pondera quibus
chordæ tenduntur .

258.1.

685.
301.
674.

Quando chordæ ſunt ſimiles, æque tenſæ, ſed diverſæ
longitudinis, motus harum cum motu pendulorum etiam
confertur. Non intereſt quantum ad actionem gravitatis
in corpus, & ideo quantum ad motum corporis ex gravi-
tate, utrum manente materiâ, ipſa vis gravitatis minuatur
in certa ratione, an vero manente hac vi materia in ea-
dem ratione augeatur , quod ergo ad motum chordæ et- iam applicari poteſt . Ergo chordæ, ACB, adb, quæ ponderibus æqualibus inflectuntur, agitantur ut corpora in
quibus gravitates agerent, quæ forent inter ſe ut ab, ad
AB; in hac enim ratione inverſa ſunt quantitates materiæ
in chordis. Chordæ etiam hæ moventur ut pendula, quo-
rum longitudines ſunt ut cB ad Db, aut AB ad ab; ergo
quadrata durationum vibrationum, quæ ſunt inversè ut vi-
res, & directè ut longitudines pendulorum , ſunt in ra- tione compoſita ex inverſa ratione ab ad AB, id eſt, AB
ad ab, & directa ipſius AB ad ab; quæ ratio compoſita
eſt ratio quadratorum longitudinum; chordarum igitur lon-
gitudines ſunt ut vibrationum tempora.

258.1.

689.
TA. XXVI.
fig. 4.
111.
687.
3@2.

Eodem modo comparantur tempora vibrationum chorda-
rum diverſæ craſſitiei, poſitis chordis æqualibus, & aqua-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer