Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

254. Machina
Qua Experimenta de Elaſticitate inſtituuntur.

Machinæ hujus pars præcipua eſt tabula lignea verti-
calis, longitudinis circiter trium pedum, altitudinis unius
pedis.

254.1.

673.
TA. XXVI.
fig. 2.

Regulæ ligneæ mn, mn, tabulæ cohærent, & iis ſuſti-
nentur duo Priſmata H, H, ad formam cunei, quæ juxta illas
regulas moventur, & ubique ope cochlearum tranſeuntium
per ſcisſuras in tabula firmantur.

Dantur inter A & B diviſiones æquales, a medio tabulæ
partem utramque verſus, ad ſitum Priſmatum determinan-
dum.

In O datur ſulcus, quo Machinæ a latere connectitur tro-
chlea T, cujus figura datur in F, fig. 2. Tab. X.

Chorda, cum qua Experimenta fiunt, ab una parte an-
nectitur extremitati regulæ m n, & ad aliam partem circumit
trochleam T, pondere P illam tendente, & Priſmatibus H. H, in punctis, quæ a medio Machinæ æque diſtant, illam
ſuſtinentibus.

Medio Tabulæ inſeritur lamina ænea d e, in partes mini-
mas diviſa, juxta quas diviſiones movetur lamina ænea fg,
quæ chordæ appenditur, & in qua foramen datur per quod
hæc immittitur; huic laminæ conjuncta eſt lanx L, quæ unâ
cum lamina f g exacte eſt ponderis unius unciæ.

Longitudo chordæ in Experimentis æqualis eſt di-
ſtantiæ inter apices Priſmatum H, H; nam in inflexionibus
minimis, circa quas ſolas Experimenta fiunt; ponderibus in
C appenſis, chorda ſuper Priſmatibus non movetur, pondus
P non elevatur, & pars, ut AB, ſola inflexionibus iſtis
producitur.

In chordæ inflexionibus ſagittæ menſurantur diviſioni-
bus laminæ e d, nam extremitas g laminæ g c æqualiter ſemper
cum puncto C, in chordæ inflexione, deſcendit.

255. Experimentum. i.

Sit pondus P duarum librarum, & inflectatur chorda in
C pondere unius unciæ, id eſt, pondere lancis & laminæ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer