Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Poſt ictum corpus Q movetur velocitate {2Pv/2P + Q} ; eâdem velocitate, jux- ta eandem directionem, feruntur corpora P, P, ſed hæc præterea laterali-
ter feruntur viribus quæ valent {2PQvv/2P + Q} ; quare utriuſque lateralis ve- locitas eſt {v√Q\x{0020}/√2P + Q\x{0020}} , & velocitas abſoluta {v √4PP + 2PQ + QQ\x{0020}/2P + Q} .

251.1.

519.
510. 525.
470.
610.

252. CAPUT XXIX.
De Legibus Elaſticitatis.

QUid ſit Elaſticitas, & unde oriatur, jam vidimus ; etiam quid ex eo in congreſſu corporum, ſive dire-
cte, ſive oblique, in ſe mutuo impingentium eve-
niat; ſupereſt ut ipſius Elaſticitatis leges examinemus, il-
ludque ex Phænomenis.

252.1.

701.

Omnia corpora, in quibus Elaſticitatem obſervamus,
conſtant ex filamentis tenuibus, aut ſaltem quaſi ex talibus
conſtantia conſiderari poſſunt, corpus enim in fila diviſum
concipi poteſt; illaque fila, ad ſe mutuo appoſita, corpus
formare; ut ergo in caſu omnium minime compoſito E-
laſticitas examinetur, chordæ conſiderandæ ſunt, & qui-
dem metallicæ; chordæ enim exinteſtinis ovium ſpiram for-
mant, & non ut fibræ, ex quibus corpora formantur, con-
ſiderari queunt.

Fibrarum Elaſticitas in eo ſita eſt, quod extendi poſſint,
& ſublata vi qua producuntur, iterum ad priſtinam longi-
tudinem redeant.

252.1.

668.

Fibræ nullam habent Elaſticitatem, niſi certâ vi ten-
ſæ ſint; ut patet ex chordis parum tenſis, & quarum ex-
tremitates fixæ ſunt; quæ ſi a ſitu paululum removeantur,
ad illum ſponte non redeunt: quiſnam vero ſit gradus ten-
ſionis, in quo Elaſticitas inchoetur, Experimentis nondum
fuit determinatum.

252.1.

669.

Quando nimia vi fibra tenditur, Elaſticitatem amittit;

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer