Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP XXVII. bus maſſis in ſe mutuo, & per quadratum velocitatis reſpe-
ctivæ barum ipſarum, diviſâ ſummâ bacper ſummam trium
maſſarum.

240.1.

622.
625.

Datis corporibus A, B, & C; 1. multiplicari debet maſſa
A per maſſam B & productum hoc per quadratum velocita-
tis reſpectivæ A & B; 2. productum maſſæ A per maſſam C
multiplicandum eſt per quadratum velocitatis reſpectivæ ho-
rum corporum; 3. tandem ductis maſſis B & C in ſe invi-
cem, productum multiplicari debet per quadratum velocita-
tis reſpectivæ horum corporum; ſumma verò trium horum
productorum dividenda eſt per ſummam maſſarum, & habe-
bimus vim ictu amiſſam.

Si non fuerint elaſtica tria corpora, de talibus enim agi-
mus, poſt ictum eadem velocitate feruntur , & hæc eſt ve- locitas quam navis haberet, in qua corpora juxta legem in
n. 610. indicatam agitata forent; quia poſt ictum in nave
corpora quieſcerent, translatis ipſis eadem cum nave ve-
locitate. Navis velocitatem in Scholio 1. detegimus, & ha-
betur, multiplicando ſingulorum corporum maſſas per ſuas
velocitates & dividendo per ſummam maſſarum ſummam
productorum, ſi tria corpora ad eandem partem tendant; ſin
minus, motuum contrariorum producta à ſe invicem ſub-
trabi debent.

240.1.

626
484.

Videmus quæ ſpectant trium corporum colliſionem, in
multis cum iis quæ de duobus corporibus demonſtrata ſunt
convenire, quod etiam referri poteſt ad demonſtrata de mu-
tationibus velocitatum in ratione inverſa maſſarum . Nam ut in Scholio 1. demonſtramus; Mutationes in velocitatibus
duorum corporum, oriundæ ex actione mutua borum corporum
in colliſione, ſunt inverſe ut corporum maſſæ, licet & aliâ a-
ctione eodem tempore unius motus mutetur.

240.1.

512.
627

Si nunc concipiamus corpora perfectè elaſtica, hæc in
nave memoratâ, ſolâ elaſterii actione moventur, & à ſe in-
vicem recedunt iiſdem celeritatibus, & viribus, quibus ad
ſe invicem acceſſere; in hoc enim caſu ſingula elaſteria,
quæ, dum relaxantur, vires generant æquales illis, quibus,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer