Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

In corporibus elaſticis ſubita admodum eſt elaterii actio. Ideo ſi varia corpora elaſtica ſint contigua, & extremum
percutiatur, omnia ſequentia agitantur quaſi eſſent ſe-
parata; etiam ſi ex variis contiguis, eâdem velocitate
motis, antecedens in corpus quodcumque incurrat, agit
ut à reliquis ſeparatum ageret; Unde ſequitur corpus move-
ri ſola actione corporis vicini, & in vicinum corpus tantum
agere, partibus elaſticis ad figuram redeuntibus, antequam
actio corpori ſequenti communicari poſſit.

229.1.

583.
584.

230. Experimentum 11.

I. Sint corpora plurima æqualia P, Q, R, S, T, V,
in eadem linea diſpoſita, & ſeſe mutuo tangentia; corpus
P impingatur in Q. quacunque velocitate, poſt occur-
ſum P,Q,R,S, & T quieta manent, & V ſolum movetur.

230.1.

585.
TA. XXII .
fig. 6.

2. Moveantur æqualibus velocitatibus P & Q, ita ut Q im-
pingatur in R, poſt impactum P,Q,R, & S quieſcunt, T
& V vero ſimul moventur.

230.1.

TA. XXII .
fig. 7.

3. Eodem modo ſi tria moventur, poſt occurſum tria etiam
moventur.

230.1.

TA. XXII .
fig. 8.

4. Tandem ſi, P,Q,R, S & ſimul moveantur, & S per-
cutiat T, poſt percuſſionem P & Q quieſcunt, R, S, T,
& V ſimul moventur. Generaliter quicunque ſit globorum
numerus, quot moventur ante occurſum, tot etiam poſt il-
lum moventur.

230.1.

TA. XXII .
fig. 9.

Agunt hæc corpora quaſi eſſent ſeparata . In primo cafu P impingitur in Q & quieſcit ; Q ictu agitatum impingitur in R & etiam quieſcit, & ſic de cæteris, donec tandem T per-
cutiat V, quod, cùm nullo obſtaculo retineatur, ſolum in
motu continuat.

230.1.

TA. XXII
fig. 6.
583.
501.

In ſecundo caſu, corpus Q eodem modo corpus V
propellit; inſequitur immediate P impingens in Q,
quod jam ex priori impactu quieſcit, motus ille etiam
eodem modo communicatur corpori T, quod non pot-
eſt percutere V jam in motu; & cum motus corporum
P & Q æque veloces ſint, & illa corpora quam proxi-
me ſeſe inſequantur, ſenſibile tempus inter illas duas mo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer