Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA ctis velocitatibus quibus in nave ad ſe invicem acceſſere; ſi fuerint elaſtica, in nave a ſe mutuo recedunt iiſdem hiſce
velocitatibus quibus in nave ad ſe mutuo acceſſere , id eſt ſecunda in velocitatibus datur mutatio æqualis primæ, quare
utrumque corpus duplam patitur in velocitate mutationem,
& velocitas reſpectiva poſt ictum æqualis eſt velocitati re-
ſpectivæ ante ictum. In fig, 1. corpus motum velocitate
BN, in nave ante ictum habebat velocitatem IN, hanc
amiſit, & huic æqualem in contrariam partem acquiſivit
IG, habet ideo velocitatem BG. Corpus aliud cujus
velocitas erat BE in nave ante ictum redibat id eſt lentius
ipſa nave movebatur quantitate IE poſt ictum æquali velo-
citate in contrariam partem id eſt celerius ipſâ nave fer-
tur velocitaſque eſt BP, poſitis IE & IP æquali-
bus.

218.1.

565.
TAB. XX.
fig. 1. 2.
564.
566.

Eodem modo in fig. 2. Corpus quod habebat velocitatem
BN, amiſit velocitatem IN, quam in nave habebat, & velocitate,
huic æquali, IG nunc in nave redit, id eſt velocitate BG poſt
ictum fertur; corpus aliud cujus velocitas erat BE, in na-
ve redibat velocitate IE nunc mutato motu velocitate huic
æquali IP in nave a pupiad proram fertur, & ipſius velocitas
abſoluta eſt BP.

Ex hiſce deducimus regulas duas quibus corporum ela-
ſticorum velocitates poſt ictum determinamus.

219. Regula I.

Si corporis velocitas, poſitis corporibus non elaſticis in ſe
mutuo impingentibus, ictu augeatur, augmentum duplica-
tum priori velocitati eſt addendum, ut celeritas poſt impa-
ctum determinetur, ſi corpora fuerint elaſtica.

219.1.

567.

220. Regula II.

Duobus corporibus non elaſticis in ſe mutuo impingenti-
bus, ſi corpus ex velocitate amittat, pars amiſſa duplican-
da eſt, quando elaſtica ſunt corpora; & a priori velocitate
ſubtrahenda, ad determinandam celeritatem poſt percuſſio-
nem.

220.1.

568.

Circa ſecundam regulam obſervandum, corpus quod

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer