211.
SCHOLIUM 2.
De percuſſione corporum lineis rigidis inter ſe cohæ-
rentium, & circa centra agitatorum.
Sint corpora A & C, lineâ inflexili conjuncta, & circa centrum H agitata; fint
etiam corpora alia B & D eodem modo juncta & circa I agitata.
TAB. XX.
fig. 3.
Ponamus darihorum corporum percuſſionem directam, quod obtinebit ſi in ſemu-
tuo impingant, unum ex corporibus adhærentibus uni lineæ, cum corpore quo-
cunque ex illis quæ cum alia cohærent lineâ, ut A & B. Impactio erit di-
recta ſi hæc corpora directè in ſe mutuo incurrant, quod fieri non poterit
niſi in momento incurſus lineæ quibus corpora cohærent ſint parallelæ in-
ter ſe.
Si in momento incurſus in quo in eâdem lineâ ambo moventur corpora,
motu quodam communi ferantur non hoc motu in ſe mutuo agent; impactio
ergo pendebit â velocitate reſpectivâ, qua manente eadem datur partium intro-
ceſſio , & eadem vis amiſſa , quibuſcunque velocitatibus corpora agi-
tentur.
Dari caſum in quo corpora in partes contrarias lata, poſtictum quieſcunt faci-
le patet; & in hoc caſu, datâ velocitate reſpectivâ, ſummam virium eſſeomnium
minimam etiam liquet, tota enim vis deſtruitur & minor quantitas nunquam
poteſt deſtrui ; quænam autem ſit ratio velocitatum in hoc caſu di-
cam.
Sit a diſtantia corporis A â centro H, circa quod rotatur, & c diſtantia
corporis C ab eodem centro. Eodem modo ſit b diſtantia corporis B, & c
diſtantia corporis D, â centro I, circa quod hæc corpora agitantur. Sit ulte-
rius m velocitas corporis A; & n velocitas corporis B.
In caſu in quo corpora poſt ictum quieſcunt demonſtramus, poſitis motibus con-
trariis m, n: :Bbb + Dddxaa, Aaa + Cccxbb. id eſt, Aaa + Cccx
bbm = Bbb + Dddxaan.
In hoc enim caſu ſumma virium, manente velocitate reſpectivâ m + n, eſt o-
mnium minima.
Summa virium eſt Amm + {Cccmm/aa} + Bnn + {Dddnn/bb} ; nam a, c: :m,
{mc/a} = velocitati corporis C; & b, d, : :n, {dn/b} = velocitati corporis D.
470.
Ponamus nunc velocitatem m augeri quantitate e, & eadern quantitate mi-
nui velocitatem n, ut velocitas reſpectiva maneat; videbimus ſummam eſſe
majorem.
Velocitas corporis A nunc eſt m + e; Corporis C eſt {mc + ec/a}; corporis B