Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PRÆFATIO. ctandæ Phyſices methodus fundamento nitatur, ſerio exa-
minaverit, ſolam hanc eſſe legitimam, hypotheſeſque
omnes eſſe rejiciendas, facillime percipiet.

Hæc de philoſophandi Methodo; reſtat ut deipſo Opere
quid dicatur.

Dividitur totum Opus in quatuor libros. Primus agit de
corpore in genere, & corporum ſolidorum motu. Secun-
dus fluida ſpectat. Quæ ad lucem pertinent, in tertio tra-
ctantur. In quarto tandem motus corporum cœleſtium,
& quæ in terris ad hos relationem habent, explicantur. Primi duo libri hoc Tomo continentur.

Ut Phyſices ſtudium quantum fieri poteſt amœnum & facile reddatur, omnia Experimentis eſſe elucidanda, i-
pſaſque concluſiones Mathematicas, hac Methodo ſub o-
culos eſſe ponendas, neceſſarium duxi.

Qui ſcientiæ elementa conſcribit, non quid novi, quan-
tum ad materiam, Orbi Litterato pollicetur; ideoque
inutile duxi monere ubi reperiantur quæ hîc traduntur. Pro meo ſumſi quodcunque propoſito meo utile mihi vi-
ſum eſt, credidique ſatis eſſe de hoc monere ad omnem
furti ſuſpicionem vitandam. Malo gloriam, ſi quam ex
paucis novis, quæ ſparſim in hoc Tractatu dantur, ſpe-
rare poſſum amittere, quam alii ſuam detrahere; ſumat
ergo quiſque quod ſuum credit, nihil mihi vindico.

Quod Machinas attinet, quibus Experimenta inſtituen-
da ſunt, varias aliorum Auctorum imitari curavi, multas
inter has mutavi perfectioreſque reddidi, plures novas ad-
didi. Neque mirum in hanc neceſſitatem illum incidiſſe,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer