Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Si cylindrus F cujus maſſa eſt quatuor, velocitate undecim,
demtâ parte vigeſimâ ſecundâ, in obicem firmum incurrat,
cavitatem formabit æqualem illi, quæ in hoc experimento im-
pactione corporum fuit formata, vis in hoc caſu amiſſa eſt
480 {1/121} . id eſt vix a vi, in impactione memorata amiſſa, differt; quod ergo iterum confirmat, vim ictu deſtructam regula n. 510. bene fuiſſe determinatam.

203.1.

TAB. XXII.
fig. 2.
470.
462

Ex demonſtratis de corporibus poſt ictum quieſcentibus
deducimus regulas quibus in omni caſu corporum velocita-
tes poſt ictum determinantur.

Moveantur corpora, aut verſus eandem partem (fig. 1.) aut in partes contrarias (fig. 2.) & ſint maſſæ ut AB & BC; ſit hujus velocitas BE; illius BN: velocitas reſpe-
ctiva erit EN . Dividatur hæc in I ita, ut IN ſit ad IE, ut BC ad BA, & erit BI velocitas, qua ambo cor-
pora poſt ictum feruntur; id eſt mutationes in velocitatibus
ſunt in ratione inver ſa maſſarum, BC acquirit EI dum AB
amittit NI. Si enim concipiamus navem translatam velo-
citate BI, & in hac moveatur corpus BC velocitate IE a
prora ad puppim, habet velocitatem abſolutam BE; & corpus AB feratur a puppi ad proram velocitate IN, ha-
bebit hoc velocitatem abſolutam BN; hæc corpora, cum
in nave ferantur directionibus contrariis, & velocitatibus,
quæ ſunt inverſè ut maſiæ, poſt ictum, in nave quie-
ſcunt , id eſt eadem cum nave velocitate ferun- tur.

203.1.

512.
TAB XX.
fig. 1. 2.
474. 475.
500.

Determinatur BI regulâ facili, quam ut detegamus, ſint
rectangula BM, BF producta maſſarum per ſuas celerita-
tes, & abſolvantur parallelogramma AO & CD; ductâ
DO, ſecat hæc BN in I; nam triangula DIE & INQ
ſunt ſimilia, & IN ad IE, ut NO, aut BC, ad DE,
aut AB. Per I ducatur HL, parallela AB, & complementa
IM, IF , erunt æqualia; ergo corporibus tendentibus ad ean- dem partem, ſi ex ſumma productorum BM, & BF, maſ-
ſarum per ſuas velocitates ſubtrahamus MI, & ejus loco ſub-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer