Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA poteſt, ita ut corporis vis minuenda ſit, ſi hujus inertia, id
eſt, materiæ quantitas augeatur, ut in utroque caſu æqualiter alii corpori reſiſtat, unde paradoxi explicationem
deducimus. Nam, ut ex hac obſervatione ſequitur, Quando
duo corpora in ſe mutuo incurrunt, duæ dantur actiones, & duæ reactiones, utraque actio ſuæ reactioni æqualis eſt; ut
corpora quieſcant poſt ictum, non requiritur ut ante ictum
vires contrariæ ſint æquales, ſed ut utrumque corpus
patiatur reſiſtentiam talem, ut agendo poſſit vim ſuam con-
ſumere.

202.1.

508.
489.
488.
13.
509.

Ex demonſtratis facile deducimus quomodo datis corpo-
ribus, & horum velocitate reſpectiva, vis ictu deſtructa de-
terminetur: determinatâ, nempe ſummâ virium, poſitis, eâ-
dem velocitate reſpectivâ, motibus contrariis, & velocita-
tibus in ratione inverſa maſſarum . Hanc autem ſummam dari in ſcholio 1. ſequenti demonſtramus, Si produ-
ctum maſſarum per quadratum velocitatis reſpectivæ multi-
plicetur, & per ſummam maſſarum dividatur.

202.1.

510.
497. 500.

203. Experimentum 7.

511.

Suſpenſis cylindris E (fig. 4. Tab 18.) & G, ſæpius memo-
rato, redacto hoc ad pondus cylindri D, id eſt ſint maſſæ ut
tria ad duo; incurrant corpora hæc in ſe mutuo dum am-
bo in contrarias partes feruntur, majus velocitate ſeptemde-
cim, minus velocitate tria, in quo caſu velocitas reſpe-
ctiva eſt viginti . Poſt ictum moventur ſimul velocitate novem, id eſt ad nonam uſque diviſionem adſcendunt.

203.1.

TAB. XXII.
fig. 1.
475.

Multiplicando maſſas habemus 6. Quadratum velocitatis
reſpectivæ eſt 400. cujus productum per productum maſſa-
rum eſt 2400; dividendo numerum hunc per 5. ſummam
maſſarum habemus, vim amiſſam 480. Hanc autem bene
determinari demonſtramus.

Vis corporis majoris ante ictum habetur multiplicando
289. per 3 , eſt ergo 867. Minoris vis habetur multipli- cando 9. per 2 . eſt ideo 18; & ſumma virium eſt 885. Poſt ictum maſſa eſt 5 & quadratum velocitatis 81, id circo
ſupereſt vis 405, quæ ſi ſubducatur ex 885. habemus ut an-
te vim amiſſam 480.

203.1.

470.
470.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer