Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PRÆFATIO. illa, qua corpora gravia ſunt, in variis regionibus non
differunt.

Tali cibo per tot annos uſus ſum, & hodie eo ſine timore
veſcar.

Ubi cicutam video, venenum ibi dari concludo, licet de
hac ipſa quam video nullum experimentum ſumſero.

Hæc omnia ratiocinia analogiam pro fundamento ha-
bent, & extra omne dubium eſt, nos a rerum Conditore
neceſſitate cogi per analogiam ratiocinari & hanc ideo ra-
tiociniorum legitimum eſſe fundamentum. Analogiæ au-
tem fundamentum eſt hoc; rerum univerſam congeriem
legibus immutatis regi.

Quibus ſemel probatis, hac ratiocinandi methodo uti po-
terimus etiam in illis occaſionibus, in quibus non ſimilis
ratiocinandi neceſſitas datur. Argumento, quod in uno
caſu procedit, in alio aſſenſum negare non debemus. Quis
enim concipiet, quæ eodem modo probantur non æque
certa eſſe? Adde ex neceſſitate quidem generaliter deduci,
ratiocinandi methodum eſſe legitimam, ratiocinia vero pe-
culiaria ab hac neceſſitate non pendere. Ex analogia
concludo, cibum non eſſe veneſicum; an argumentum
non procedit niſi cum eſurio? Ex neceſſitate ratiocinandi
per analogiam, Mundum fixis legibus a rerum conditore
regi, probamus; unde deducimus, & ſublatâ neceſſitate,
ratiocinia hæc extra dubium eſſe poſita.

In Phyſicis ergo per Phænomena Naturæ Leges ſunt
detegendæ; per inductionem pro generalibus habendæ; de cetero Mathematice ratiocinandum. Qui, quo hæc tra-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer