Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA loco infimo ad quem pervenire poteſt cylindrus in aliud
corpus directe incurrit.

Velocitates corporum ante & poſt impactum, ut de præ-
cedenti machinâ dictum, menſurantur, attendendo ad fila ex-
terna quamdiu agitur de motu corporum ad illam partem
lineæ AD ad quam ſuſpenduntur; ſi autem agatur de mo-
tu corporis ut P ultra AD, verſus C, interius filum adhi-
bendum, & regulæ EG, qua ad partem C datur, extremitas
G admovenda eſt notæ n, quæ ad partem B datur.

Lignum N in quibuſdam experimentis applicatur tabulæ
ABDC ita ut hujus latus c e cum linea AD congruat,
firmaturque cochleis per foramina i, i, in tabula, & ſciſſu-
ras dg, dg, in ligno, tranſeuntibus. Cochleæ hæ in T re-
præſentantur, horum capita ſuperficiei averſæ tabulæ
ABDC applicantur, poteſtque lignum hoc ad varias altitu-
dines firmari.

196.1.

TAB. XVIII.
fig 6.

Excavatur lignum hocce in R ad profunditatem pollicis
unius, cavitatis hujus altitudo c e eſt quatuor pollicum, la-
titudo duorum pollicum, lignique craſſities in c e octavæ par-
tis pollicis tantum eſt.

Ubi Experimentis lignum hocce inſervit cavitas argillâ re-
pletur, cultroque ligneo prominentem argillam abradimus, ut
ſuperficies unita ſit. In hanc argillam cylindri incurrunt, ubi
corpora in obicem firmum impingenda ſunt.

197. Experimentumi .

Lignum N (Fig. 6.) , repletâ hujus cavitate argillâ molli,
applicandum eſt tabulæ ABCD, ibique firmandum, ſub-
lato nempe corpore Q, & in loco corporis P cylindrus F
(Fig. 4.) ſuſpendendus eſt ita, ut conus, qui oleo illiniri de-
bet, argillam verſus dirigatur, & ut inferior ſuperficies
cylindri lineæ hh reſpondeat.

197.1.

492.
TAB. XVIII.
fig. 1.

Dimittatur cylindrus ab altitudine quinque graduum & impingendo in argillam vim ſuam amitter, formando cavi-
tatem: partes enim argillæ ſolæ cedunt, cùm hujus partes
multo minus cohæreant, quàm partes eboris aut ligni, & ma-
jor preſſio minorem vincat.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer