Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA in extremo uno ad formam hemiſphærii formantur, ex-
tremum alterum coni formam habet anguluſque m l n eſt
centum graduum: angulos centum & viginti graduum, ut
& nonaginta graduum, in experimentis adhibui, ſed antepo-
nendum vidi angulum centum graduum.

Pondera cylindrorum ſunt inter ſe ut duo, tria, & quatuor.

Cylindri etiam duo cavi formantur ex ligno; quorum
diametri externæ ſeſqui pollicis ſunt, minor longitudinis eſt
trium poll. , major quinque poll. ; repræſentatur ille in g, & am-
borum ſectiones per axem videntur in G & H. Separatio in
cavitate utriuſque datur ad diſtantiam unius pollicis ab ex-
tremitate unâ; videntur hæ in a a, a a, & ab eſt unius
pollicis, craſſities ligni in b eſt octavæ partis pollicis. Majo-
rem lignum habet craſſitiem in reliqua cylindri parte, ubi
nempe cavitatem majorem circumdat. Cavitas minor, ubi
experimenta inſtituenda ſunt, argillâ repletur, & quæ pro-
minet cultro ligneo abraditur, ut unita ſit ſuperficies in
quam cylindri, ultimum memorati, in experimentis incur-
runt; in majorem cavitatem, minori aut majori copiâ ar-
gilla intruditur pro diverſo pondere cylindro communican-
do.

196.1.

TAB XVIII .
fig. 5.

Cylindri omnes eburnei & lignei ſequenti methodo ſu-
ſpenduntur. Ductâ lineâ in ſuperficie cylindri cujuſcunque ut
g ad axem parallelâ, in hac duæ tenues lamellæ perforatæ, aut
exigui annuli, o, o, firmantur ut & duplex uncus v in me-
dio. Foramina in lamellis o, o, non majora ſunt, niſi ut
per hæc duplicatæ chordæ citharæ tranſmittantur.

Lamellæ hæ omnes ita ponuntur, ut ductis ad cylindri
axes perpendicularibus à centris foraminum; quales in
cylindro D. (fig. 4.) o h, o h, perpendiculares hæ axem ſe-
cent in h, h, ad diſtantiam trium partium quartarum poll. ab extremitatibus p, l. Notandum tamen reſpectu cylin-
drorum cavorum, ſatis eſſe ſi hæc tantum obſerventur re-
ſpectu lamellarum, quæ ad partem cavitatum minorum dan-
tur.

Cum globis ſingulis, ut A (Fig. 3), etiam lamella exi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer