Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA quales, a filis, quibus globi ſuſpenduntur, percurſos.

Uthos angulos in Experimentis menſuremus, dantur
indices quatuor, duo majores M, M, & duo minores N,
N.

Moventur indices iſti per ſciſſuras or, or; & cochleis à
poſteriori parte tabulæ, proarbitrio agentis, conſtituuntur. Tabulæ ſuperficies juxta ſciſſuras paululum excavatur, ad
motum indicum dirigendum; majores ad tabulæ extremita-
tem pertingunt, licet ſciſſuræ extremitas ab ea fere tribus
pollicibus diſtet.

Delineatio majorum indicum datur in figura ſeparata M; in qua a b eſt lamina, quæ in cavitate in tabulæ ſuperficie
movetur; c d eſt index, ad illam laminam normalis, & lon-
gitudinis circiter trium pollicum.

Datur etiam in N figura ſeparata indicum minorum; ho-
rum longitudo æqualis eſt ſemidiametro minimorum globo-
rum, qui Machinæ applicantur, & quorum diameter commode
ſtatuitur unius pollicis cum ſemiſſe; indices hi inter majores po-
nuntur, quia illis motus globorum non impeditur; aliquan-
do ambo minores in eadem ſciſſura firmantur, quando tres
anguli ab una parte menſurandi ſunt.

In hoc caſu globus ut Q elevatur, aut poſt caſum adſcendit,
B verſus. Ad diſponendum indicem ut menſuretur angu-
lus ille, regulæ EG, quæ eſt a parte B, extremitas G con-
jungi debet cum extremitate G alterius regulæ, poſitæ ut
ante dictum.

Cochleæ tres ferreæ F, F, F, inſerviunt ad tabulam ex-
acte in ſitu verticali diſponendam ita, ut linea AD ſit ad ho-
rizontem perpendicularis; quod facillime præſtatur, ſuſpen-
dendo globo quocunque, & ponendo indice majori ita, ut
filum tranſiens juxta notam in illo indice ſit parallelum li-
neæ AD.

In Experimentis circa colliſiones corporum non elaſtico-
rum, utimur globis, in forma lignea L, ex argilla molli du-
ctis.

Forma hæc L quinque partibus conſtat; quarum quatuor

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer