Non hic agam de corporibus perfectè duris, talia nulla
novimus, & inutile foret in hiſce colliſionum leges deter-
minare, quod an ſine errore factum eſſet experimentis de-
terminari non poſſet.
Omnia autem corpora nobis nota conſtant ex partibus in-
ter ſe cobærentibus, vi cujus effectum novimus, & cujus
cauſa nos latet: Sed verâ preſſione partes inter ſe cohærere,
cuicunque cauſæ hanc tribuamus, in dubium nemo voca-
bit.
Nulla datur preſſio, quæ minimâ inſitâ vi ſuperari non
poteſt ; ergo nulla datur corporum colliſio ſine quadampar-
tium introceſſione.
De colliſione corporum in genere hoc capite agam; ex-
plicandum ideo quid obtineat in corporibus non ebaſticis;
nam & hoc ipſum in elaſticis locum babet, in momento in
quo corpora concurrunt, antequam partes intropreſſæ ad pri-
ſtinam figuram redeant.
Hac figuræ inſtauratione corpora elaſtica ſeſe mutuo re-
pellunt; idcirco poſt ictum ſeparantur. Nulla autem talis
datur actio ſi omnielaſterio deſtituantur; ergo poſt impactum
directum non ſeparantur; nam in impactione hac, directio
mutari non poteſt, & ideo in eâdem lineâ ambo motum
contiuuant, in qua ante ictum movebantur, & in qua a ſe
invicem non repelluntur.
Dum partes corporum intropremuntur deſtruitur vis quæ
preſſionem qua cohærent ſuperat; Ergo corpus in aliud
incurrere non poteſt, aut duo in ſemutuo, ſine diminutione ſum-
mæ virium.
In corporibus elaſticis partes ictæ ad priſtinam re-
deunt figuram, & redeuntes premunt in corpus, cujus
actione introceſſere, hac preſſione nova generatur vis, ſed
de hac nondum agimus, in ipſis corporibus elaſticis datur,
ante figuram inſtauratam, diminutio virium, de qua bic
agimus.
Quando corpus, nonictu alius corporis, ſed preſſione movetur,
ſi hæc minor ſit illa quapartes cobærent, ſine partium introceſſio-
ne corporimotus communicatur.