PRÆFATIO.
mento Metaphyſico noviſſe, & has omnibus momentis
in effectibus ipſis contemplari.
Satis ergo patet, quinam ſit ſcopus Phyſices, exqui-
bus Naturæ Legibus Phænomena ſint deducenda; & qua-
re, quando ad Leges generales pervenimus, non ulterius
in cauſarum cognitionem penetrare poſſimus. Supereſt,
ut de ipſarum Legum inveſtigatione dicamus, & tres re-
gulas Newtonianas in primo hujus Operis capite traditas
ſequendas eſſe probemus.
Prima eſt, cauſas rerum naturalium non plures admitti
debere quam quæ veræ ſint, & earum Phænomenis expli-
candis ſufficiant. Pars prior ex ante dictis pleniſſime ſequi-
tur. Altera a nemine, qui ſapientem rerum Conditorem
non negat, in dubium vocari poteſt; ſi cauſa non ſuffi-
cit, veram non eſſe ſponte ſequitur; ſi ſufficit aliam fu-
peraddere inutile erit. Adde effectum ex duplici cauſa
nunquam exactiſſime eundem eſſe cum effectu ex ſimplici; ergo duabus effectus explicetur, unica non ſufficiet.
Regulæ duæ ſequentes ut probentur, quædam generalia
præmittenda ſunt.
Jam monuimus Demonſtrationes Mathematicas niſi
circa ideas non verſari, & ubi de rebus ipſis agitur ante
omnia requiri, ut cum rebus ideæ conveniant, quod nul-
lâ Mathematicâ demonſtratione probari poteſt. Cum
tamen omnibus momentis circa resipſas ratiocinandum
ſit, & nil de rebus in mente dari poſſit præter ha-
rum ideas, ratiociniaque omnia ideas immediate ſpe-
ctent, ſequitur a DEO conſtitutas quaſdam regulas, qui-