Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA gradibus varii gradus dentur, & poſitis elaſtris ſine inertiâ,
ne ad hæc transferenda vis quædam conſumatur, quæ ut
Mathematica ſit demonftratio ponenda ſunt. Patet ergo
vim, qua gradu infinite exiguo corporis celeritas augetur,
eo majorem deſiderari, quo corpus majorem jam acquiſivit
celeritatem, vimque hanc in ratione celeritatis jam acquiſi-
tæ augeri; unde ſequitur corpus accelerationi reſiſtere in ra-
tione velocitatis ſuæ. Eademque actione gradum quemcun-
que velocitatis tolli qua communicari potuit.

187.1.

441.
TAB. XVI.
fig. 1.
442.

Unde ſequitur difficilius corpus accelerari quam retarda-
ri. Si Ex. gr. corpus decem habeat gradus velocitatis, mi-
nori impetu tollitur decimus, quàm communicatur unde-
cimus.

187.1.

443.

Etiam patet, corporis, quod velocitate finita fertur, id
eſt quod habet gradus velocitatis infinitè exiguos infinito nu-
mero, velocitatem gradu infinitè exiguo non poſſe augeri,
niſi actione in infinitum ſuperante actionem, qua æqualis gra-
dus infinite exiguus communicari poſſet corpori quieſcen-
ti .

187.1.

444.
442.

Et ne quis objiciat demonftrationem locum non habere,
ſi ſucceſſiva non detur, qualem poſuimus, Elaſtrorum re-
laxatio; ſed velocitatem communicari corpori quieſcenti pro-
portionalem numero illorum quæ ſimul relaxantur. Reſp. Talem quidem eſſe velocitatem Elaſterii primi ſepoſitâ, ut
fecimus, horum inertiâ, & ſepoſitâ omni actione in corpus; poſitâ autem hac negamus velocitate tali moveri elaſterium
primum, quod non corpore celerius moveri poteſt; hujus
autem celeritatem ex præcedenti demonſtratione deduci de-
bere liquet, quia relaxatis ſimul elaſteriis, corpus tamen
ſucceſſivè omnes gradus velocitatis ſuæ acquirit ita, ut de-
monſtrata de diverſis elaſteriis referri debeant in hoc caſu
ad ſucceſſivam partium relaxionem in Elaſtris.

187.1.

445.

Ex præcedenti demonſtratione etiam deducimus, juxta quam rationem, auctâ corporis velocitate, augeatur vis cor-
pori inſita. Elaſteria ſeſe expandentia agunt in corpus, cui
nullum reſiſtit obſtaculum; ideo integram qua ſe expandunt

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer