Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA causâ extraneâ non deſtruitur . Si continuetur preſſio in corpus, augetur celeritas jam acquiſita, illudque quam diu
corpus premitur.

187.1.

101.
433.
2432

Nulla unquam datur preſſio ſine reactione ipſi preſſioni
æquali ; uhi non contraria preſſione deſtruitur, ſed ob- ſtaculum movet preſſio, vimque generat, ex obſtaculi in-
ertiâ oritur reſiſtentia, aut reactio.

187.1.

434.
247.

Pro parte ſæpe contrariâ preſſione deſtruitur preſſio, quod
ſupereſt in hoc caſu movet obſtaculum, & vim generat; ſic
navis quæ fune trahitur, ab aquâ patitur reſiſtentiam, quam-
diu hæc minor eſt preſſione illâ, qua funis trahitur, auge-
tur navis celeritas, & reactio, quæ actioni æqualis eſt, cum
utramque partem verſus funis æqualiter diſtentatur, pro
parte inertiæ navis tribuenda eſt. Ubi, auctâ celeritate,
eo uſque reſiſtentia aquæ crevit, ut ſola actionem deſtruat,
qua navis protrahitur, motu æquabili, viinſitâ, progredi-
tur hæc; duabus preſſionibus in hanc agentibus ſeſe mutuo
deſtruentibus.

In omni caſu in quo preſſione obſtaculum movetur, aut hu-
jus motus mutatur, non contrariâ preſſione in totum de-
ſtruitur preſſio, & vis generatur.

187.1.

435.

Clare etiam patet preſſionem minuere poſſe corporis cele-
ritatem, ideoque vim; eodem modo ac auget celeritatem
& vim.

187.1.

436.

Videmus, vim eſſe effectum integrum preſſionis, quæ
per tempus finitum in corpus egit, preſſio autem ipſa, ſingulis
momentis infinite exiguis deſtruitur. Ergo preſſio omnis
reſpectu vis inſitœ eſt infinite exigua. Id circo vis minima
maximam poteſt ſuper are preſſionem.

187.1.

437.
438.

Qui conati ſunt experimentis preſſionem cum vi inſitâ
conferre effectum preſſionis conſiderarunt in quo corpus
fuit confractum, aut partes intropreſſæ, quod ſine motu
locali, ideoque geneſi vis inſitæ , fieri non potuit, cujus vis inſitæ effectus, cum effectu alîus vis fuit collatus.

187.1.

435.

In his omnibus non agitur de preſſione infinite magna,
quæ tempore finito vim generat infinite magnam. Quan-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer