Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Quis mortalium de omnibus aut ſingulis Naturæ Legi-
bus hac in parte aliquid non temere aſſerere audebit? Mul-
tas etiam Leges non eſſe detectas, circa alias varia deſide-
rari, qui Naturæ Phænomena examinavit, pleniſſime
perſuaſum habebit.

Non tamen, ut ignoto fundamento nixum, contemnen-
dum Philoſophiæ Naturalis ſtudium. Limitibus arctis circum-
ſcribitur mentis humanæ cognoſcendi capacitas, & qui
niſi evidentiæ aſſenſum dare negat, omnibus momentis in
dubio hæret, & inter incognita refert multa, circa quæ
vix per momentum temporis dubitandum plerique credunt. Cognita tamen ab ignotis rite ſeparare eſt animæ intelli-
gentis perfectio, terræ incolam ſuperans, ſed ad quam
acquirendam, continuo, animo attento, ſeſe applicare
debet. Si in Phyſicis multa latent, quæ in hac ſcientia
traduntur certa ſunt. Ex paucis generalibus principiis in-
numera Phænomena peculiaria explicantur; hæcque ex
illis Mathematica demonſtratione deducenda ſunt. Agi-
tur ubique de motuum collatione, id eſt, de quantitatum
comparatione, circa quam qui demonſtrationibus Mathe-
maticis in ratiociniis non progreditur, ſi non in erro-
rem, ſaltem in incertas concluſiones incidet.

Quæcunque ergo habeat ignota Phyſica, vaſta & cer-
tiſſima eſt nihilominus hæc ſcientia, & maxime utilis. Corrigit innumera circa res naturales, & divinam ſapien-
tiam, falſa judicia; omnibuſque momentis in DEI ope-
ribus hanc ſapientiam ante oculos ponit; & multum dif-
fert, ſupremi Numinis potentiam, ſapientiamque, argu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer