Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Nunc ſit pondus in ſeparatione ſuſtentaculi Orbis A uni-
us libræ, in ſeparatione ſuſtentaculi Orbis B ſemi-libræ; aut ſit hoc unius libræ, & illud duarum librarum.

Moveatur rota Q celerius atque celerius, donec globo-
rum vi centrifuga pondera ſtatim memorata eleventur; am-
bo eodem exactè temporis momento in altum ferentur,
quod ex ſtrepitu memorato manifeſtum fit. Pondera ergo
quæ ſunt ut corpora, cæteris paribus, vi centrifuga ſupe-
rantur.

Quando quantitates materiæ in corporibus circumrotatis
ſunt æquales, & tempora periodica æqualia, vires centrales
ſunt ut diſtantiæ a centro.

171.1.

363.

172. Experimentum 5.

Hocce Experimentum eodem modo ac præcedens pera
gitur; pro globo ſemi-libræ, pyxidi Orbis B globus alteri
æqualis, id eſt, unius libræ, imponitur. Diſtantiæ globo-
rum a centro ſint in quacunque ratione, ſi pondera cum
quibus globi conjunguntur eandem inter ſe habeant propor-
tionem, & rota Q motu continuo accelerato circumagatur,
eodem exacte temporis momento pondera elevantur. Sit
ex. gr. diſtantia globi Orbis A partium viginti quatuor, & pondus ei annexum unius libræ cum ſemiſſe; diſtantia al-
terius globi ſedecim partium, & pondus annexum unius li-
bræ; Experimentum procedet.

172.1.

364.
TAB. XIV.
fig. 1.

Quando tempora periodica ſunt æqualia, ſed diſtantiæ à
centro & quantitates materiæ in corporibus revolutis diffe-
runt, vires centrales ſunt in ratione compoſita, quantitatum
materiæ, & diſtantiarum; quod ex duabus ultimis propo-
ſitionibus ſequitur. Ratio hæc compoſita determinatur, ſi
quantitas materiæ in unoquoque corpore per ſuam diſtan-
tiam a centro multiplicetur, & producta quæſitam inter ſe
rationem habent.

172.1.

365.

173. Experimentum 6.

Si in Experimento ultimo globus Orbi B impoſitus mu-
tetur, & globus ſemi-libræ ad eandem diſtantiam partium
ſedecim a centro pyxidi imponatur, mutetur etiam pondus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer