Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA curvam deſcribat quæ in ſe redit, tempus elapſum inter re-
ceſſum a puncto & acceſſum ad idem punctum: ſi curva in
ſe non redeat, pro puncto linea per centrum tranſiens ſu-
menda eſt.

170.1.

360.

Tempus periodicum pendet a corporis celeritate, & ideò
in comparandis viribus centralibus tempus hocce loco cele-
ritatis conſiderari poteſt.

Quando tempora periodica ſunt aqualia & diſtantia æqua-
les a centro, vires centrales ſunt ut quantitates materiæ in
corporibus quæ revolvuntur . Temporibus enim æquali- bus eodem modo viribus centralibus moventur.

170.1.

361.
106.

171. Experimentum 4.

Applicatur Orbi A, rota omnium minima, ex tribus ro-
tis ut b b, de quibus in deſcriptione Machinæ; ita ut ſi am-
bo Orbes A & B ſimul agitentur motu rotæ Q in tempore
æquali circumvolvantur; ſingulis applicantur pyxides oblon-
gæ P, P; & cylindri cum tubulis vitreis L, L, per
foramina in medio pyxidum, ſuſtentaculis Orbium inſerun-
tur.

171.1.

362.
TAB XIV.
fig. 1.2.

Globus t ponderis ſemi-libræ pyxidi Orbis B imponitur,
& globus t ponderis unius libræ pyxidi Orbis A; filis per
tubulos L, L, tranſeuntibus & cum ponderibus, in ſepa-
rationibus ſuſtentaculorum Orbium poſitis, cohærentibus,
globi annectuntur ita, ut diſtantiæ globorum a centro,
quando fila extenduntur, & non elevantur pondera, ſint
æquales. Inutraque pyxide Elaſterii s extremitas inſeritur ſciſ-
ſuræ laminæ v (V) & filum paxillo p annexum globo etiam
conjungitur, dum per idem foramen in prominentiâ globi
tranſit cum filo primo. Ope paxilli p ita fili ſecundi longitudo
determinatur, ut ad altitudinem octavæ partis pollicis pondus
in ſuſtentaculo, receſſu globi a centro, elevari poſſit quieſcente
lamina v; ſi autem magis a centro recedat globus, trahitur la-
mina hæc, relaxatur elaſterium, & ſegmentum k in latus pyxidis
impingit, ſtrepituſque auditur, qui magis erit intenſus ſi la-
tus pyxidis etiam ſegmento ſphæræ ex ligno duriore aut e-
bore muniatur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer