Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA magis ad centrum accedat, acceleratur illius motus; retar-
datur contra, ſi a centro recedat.

167.1.

351.

168. Experimentum 2.

Orbi B cohæret pyxis P, per cujus medium Orbi inſeri-
tur cylindrus L, cum ſuo tubo vitreo, ut in deſcriptione
Machinæ dictum.

168.1.

352.

Globus t filo alligatus, pyxidi imponitur; filum tranſmit-
titur per tubum ſtatim memoratum, ut & per integrum
Orbis ſuſtentaculum, & infra lignum ED pervenit, cui et-
iam in inferiori parte inſeritur tubus ut N cum tubo vitreo
quem funis etiam trajicit. Manu extremitas fili retine-
tur.

Orbis circumrotatur; in motu lateri pyxidis Globus ſe
applicat, & circumfertur ita, ut æquali celeritate cum py-
xide moveatur. Trahatur filum, ut Globus magis ad centrum
accedat, ſtatim in latus oppoſitum pyxidis impinget, quia
celerius quam ipſa pyxis movetur. Nunc ſi manus admo-
veatur, Globus a centro recedit, & in latus primum py-
xidis impingit, quia tardius quam pyxis movetur.

Hanc accelerationem in acceſſu corporis ad centrum, & retardationem ex receſſu, in ſcholio primo ſequenti deter-
minamus; moveatur ex gr. corpus, quod fertur centrum
C verſus, in curva AE, dabitur curva hæc in eodem plano
cum centro C; celerius autem movebitur in E, tardius in
A: ducantur lineæ AC, BC, & EC, DC, ita ut areæ ABC
& DEC ſint æquales inter ſe, portiones curvæ AB, DE,
in temporibus æqualibus, a corpore deſcribuntur; & ideo,
corpus, quod vi verſus centrum tendente in curva retinetur,
dicitur deſcribere areas circa illud centrum temporibus pro-
portionales.

168.1.

353.
TAB XIV.
flg. 11.
354.

Hujus propoſitionis inverſam etiam demonſtramus, cor-
pus, quod movetur in linea aliquâ curvâ in plano, & deſcri-
bit areas circa punctum quoddam temporibus proportionales,
à recta linea detorqueri & urgeri vitendente ad idem pun-
ctum.

168.1.

355.

Quo major eſt quantitas materia in corpore, eomajor eſt,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer