Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Orbis cum ſuſtentaculo ſuſtinetur ligno ED, in quo da-
tur lamina ferrea, cui cuſpis æneus b (fig 2.) inſeritur. Ita
cum pede Machinæ lignum hocce conjungitur, ut altitudo
ſulci c c cum altitudine laminarum R r congruat.

Hiſce ita diſpoſitis, liberrime cirea centrum horizonta-
liter orbis movetur, & ut commode circumvolvatur, ei ad-
ditur, inter orbem & ſulcum c e, rota minor, cujus ſectio
videtur in b b; in eo loco ſuſtentaculum eſt polygonum, & congruit cum foramine in ipſa rota, quæ ope cochlearum
el, el; firmatur. Variæ tales rotæ minores requiruntur,
quarum peripheriæ, in fundo ſulci quo circumdantur, ſunt
inter ſe ut duo, tria, quatuor & c; rotæ omnium minimæ
diameter eſt circiter quinque pollicum.

Orbis B, priori ſimilis, eodem modo, in parte oppoſita
pedis C circa centrum rotatur. Parva tamen inter ambos
datur differentia; hujus orbis ſuſtentaculi pars inferior et-
iam eſt perforata, ut i b (Fig. 4.) ; commode nihilominus
circumvolvitur, in h applicatur lamina metallica perforata,
cui inſeritur tubus inhærens laminæ aliæ M, cujus ſectio
verticalis videtur in L, & quæ in ligno E D pedis C hæret
in m. Perforatur etiam lignum ED, in loco reſpondenti
foramini ſuſtentaculi, ita ut filum a ſuperficie orbis per to-
tum ſuſtentaculum & lignum ED trajiciatur.

Rota ut b b, quæ huic orbi B additur, cum eo cohæret,
& eſt æqualis minimæ illarum quæ orbi A ſeparatim anne-
ctuntur.

Orbes A & B, aut conjunctim, autſeparatim, celeriter
circumvolvuntur, ope rotæ majoris & verticalis Q, cujus
pars ſuperior in eodem datur plano horizontali cum rotis
minoribus ut b b. Cum pede C conjungitur machina quæ
in fig. 5. repræſentatur; conſtat hæc ex plano ligneo, cui
perpendiculariter inhæret parallelopipedum, in cujus ſuperfi-
ciei ſuperioris extremitatibus verticaliter inſeruntur tro-
chleæ v, v, & a latere in extremitate altera datur trochlea
tertia horizontalis t, cæteris pollice fere magis elevata. Superfi-
cies ſuperior Machinæ, eſt in eodem plano horizontali cum ſu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer