Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA Vicentripetâ corpus retinetur in curvâ, & centrifugâ cona-
tur ex hac recedere. Funda agitata æqualiter utramque
partem verſus diſtenditur , & lapis eacum vi a manu co- natur recedere, cum qua retinetur, id eſt, manum verſus
trahitur.

165.1.

347.
247.

Virium centralium maximus uſus eſt in Philoſophia Na-
turali; Planetæ omnes in gyros moventur, & plerique, ſi
non omnes, circa axes rotantur.

Propoſitiones præcipuas circa haſce vires ſeligam & ex-
plicabo, hasque Experimentis confirmabo, & in ſcholiis huic
capiti adjectis ipſas demonſtrabo.

Præmittenda vero eſt Machinarum deſcriptio; quibus hæc
Experimenta peraguntur.

166. Machina

Qua Experimenta de viribus centralibus inſtituuntur.

A eſt orbis ligneus diametri circiter duorum pedum cum
ſemiſſe; hujus fectio verticalis datur in Fig. 2. , in qua a a i-
pſius orbis ſectionem repræſentat, g h ſectionem ſuſtentacu-
li tornati, orbi perpendiculariter in centro adjuncti; conſtat
hoc ex duabus partibus ſeparatis in D, quæ junguntur qua-
tuor cylindris ferreis tenuibus, quorum extremitates annu-
lis ex eodem metallo cohærent.

166.1.

348.
TAB. XIV.
fig 1. & 2.

Pars ſuperior ſuſtentaculi ſulco circumdatur cc; & cylin-
drice excavatur in f g, cujus foraminis diameter eſt trium
partium quartarum unius pollicis.

Totius Machinæ pes datur in C, eſt ſolidiſſimus: ab u-
na parte ei applicatur orbis A, ubi quadrum ſuperius pe-
dis C excavatur, ut recipiat ſuſtentaculum orbis. Cum hoc
quadro firmiter connectitur caput ligneum F, (Fig. 3.) cu-
jus angulus G, in g (fig. 1.) videri poteſt.

Capiti huic ſuperimponitur lamina ferrea R quæ ipſi li-
gno inſeritur & cum hoc, ope cochlearum, quales in s, s,
delineatæ dantur, firmiter connectitur, Cum lamina R
cohæret alia r circa verticulum mobilem, ita ut laminæ
ambæ inter ſe recipiant ſuſtentaculum tabulæ dum ipſæ ſul-
co c c (fig. 2.) inſeruntur, in quo caſu cuſpis Z foramina Z, Z,
trajicit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer