Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA poſt primum momentum corpus ſit in F, poſt ſecundum
erit in G, poſt tertium in H, poſt quartum in I, ita quidem
ut poſito BF unum, CG ſit quatuor, DH novem, & EI
ſedecim . Corpus percurret curvam tranſeuntem per o- mnia puncta, quæ eodem modo ac F, G, H, I, determinari
poſſunt, vocaturque Parabola.

158.1.

TAB XIII.
fig. 25
255.

159. Machina
Qua demonſtrata de corporum projectione confirmantur.

Conſtat hæc ex tribus partibus, quarum conſtructio ex
figura ſatis patet. Ah eſt altitudinis ſex pollicum; DE eſt
exacte ejuſdem altitudinis; longitudo b H eſt duodecim
pollicum, poſito puncto H, ad diſtantiam unius pollicis ab
extremitate cavitatis in qua punctum hocce ponitur.

159.1.

328.
TAB. XIII.
fig. 3.

Circulariter, aut juxta aliam curvam quamcunque, ex-
cavatur EA; & lamina ferri, ſtanno illiti, & admodum
politi, obtegitur; ut globus æneus libere juxta illam cur-
vam devolvi poſſit; in qua devolutione obſervandum, ut
curvæ directio in A ſit horizontalis.

Dividitur A h in novem partes æquales, quarum A f u-
na eſt, A g quatuor.

Quando huic primæ parti Machinæ conjungitur ſecunda
B, pertingit hæc ad g, & g G eſt octo pollicum: ſi huic ſu-
perimponatur pars tertia C, pertingit hæc ultima ad f, & fF eſt quatuor pollicum.

159.1.

TAB. XIII.
fig. 4.

Suſtinetur Machina hæc tribus cochleis, quarum ope li-
nea A b ponitur in ſitu verticali, qui ſitus determinatur per-
pendiculo ad partem machinæ poſticam; eodem omnino
modo ac hæc in alia Machina exhibentur in fig. I. Tab XII. & explicantur in n. 276.

Diameter globi P, qui in Experimentis dimittitur juxta
curvam EA, eſt circiter ſemi-pollicis; nec minori globo,
aut Machinâ, quàm quæ hìc deſcribitur, majori utendum: quo enim corpora ſunt minora & motus celeriores, eo etiam
magis, ſervatâ proportione, motus aëris reſiſtentiâ re-
tardatur; ut ſuo loco dicetur.

Quando globus P ab E dimittitur, devolvendo per cur-
vam EA certam acquirit velocitatem, quæ in repetitis de-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer