Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA Quod etiam ſequenti Experimento confirmatur.

151.1.

294.
121.

152. Experimentum 3.

Dentur duo globi æquales, aut inæquales, unus ex plum-
bo, alter ex ebore; filis ſuſpendantur, ut forment pendu-
la æqualia; vibrationes æquales, atque exiguæ utcunque
inæquales, ſunt æquè diuturnæ.

152.1.

295.

Sæpe loco fili virga ferrea tenuis ſed rigida adhibetur, & aliquan-do etiam pondera duo aut plura ei annectuntur, & vocatur pendulum compoſitum; in eo caſu regulæ memora-
tæ locum non habent; ſed iſta pendula ad ſimplicia revocan-
tur, determinando in iis punctum, in quo ſi pondera forent
juncta, vibrationes eſſent æquè diuturnæ cum vibrationibus
penduli compoſiti, Hocce punctum vocatur centrum oſcil-
lationis. In ſcholio 2°. methodum hujus determinandi ex-
plicamus.

152.1.

296.

Corpus cujuſcunque figuræ poteſt ſuſpendi, & circa pun-
ctum, aut potius axem, vibrari; in eo etiam poteſt deter-
minari centrum oſcillationis.

Quando linea recta, qualis eſt filum ferreum, circa ex-
tremitatum alteram vibratur, centrum oſcillationis diſtat a
puncto ſuſpenſionis duabus partibus tertiis longitudinis fili. ut in eodem ſcholio demonſtramus.

152.1.

297.

153. Experimentum 4.

Lamina ferrea AB ita ſuſpenditur, ut circa extremita-
tem A vibretur; pendulum ſimplex CP, cujus longitudo eſt
duarum partium tertiarum AB, eodem tempore cum iſta
lamina dimittitur; & vibrationes penduli, & laminæ, eo-
dem tempore peraguntur.

153.1.

298.
TAB. VIII.
fig. 6.

Vibrationes pendulorum, ut diximus, licet inæquales,
ſunt æquè diuturnæ , & hæc pendulorum proprietas ma- ximi uſus eſt in horologiis, quibus motus æquabilis, pen-
dulo adjuncto, communicatur.

153.1.

280

Horologiis in diverſis locis tranſſatis vim gravitatis non
ubique terrarum æqualem eſſe, enotuit ex eo, quod vibra-
tiones ejuſdem penduli, in diverſis regionibus, reſpectu
temporis, inæquales repertæ ſunt; & hæc gravitatis diver-
ſitas per pendula menſuratur.

153.1.

299.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer